Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vitae temporis subitaneam transpositionem esse venturam, oportet, ut non inveniat unumquemque hominem in utroque sexu inparatum, ne sine aliquid boni operis refectione migraret de seculo, sed dum in iure suo et potestate consistit preparet sibi viam salutis per quam ad eternam vitam valeat pervenire, sacra scriptura testante: Qui hic domino largiturus erit parva, accipiet centupla in eterna vita Quapropterquendam matronam nomine Uuerdni temporibus domni Karoli beatam memoriam dum Uualdrichus episcopus vice pastoris preesset sedem sancti Stephani quod est constructum in civitate Pattauiae ipsa quoque supradicta matrona coepit sollicita intentione vitam incertam mundi istius sollerter intueri ac procurare salutem animae suae et hoc quod possedit in loco qui vocatur ad Antesnam fluminam ipsud quoque quod ei vir suus Engilpreht comis ad legitimam dotem concessit et per testimonia plurima ei confirmavit Hi sunt testes Hludouuich. Chuntilo. Snello. Isanger. Adalhoh. Irminfrid. Otker. Reccho. Into. Adalfrit. Ratheri. Gerhoh. Ato. Kundrat. Kangolf. Uuigo. Erchanhart.

Ipsum quoque prefatum locum quod situm est iuxta flumine qui vocatur Antesna pro amore vitę eternę tradidit pleniter ad sanctum Stephanum cum omni integritate quicquid ibi habere dinoscitur, et per plurima testimonia confirmavit ea vero ratione, ut illud sub ipsius potestate consisteret in vita sua. Et hi sunt testes: Rantolf comes. Ratolt. Chuntilo. Gundrat. Adalhart. Odalrih. Pern. Ratheri. Haec vero per plurima tempora dilationis nunc in spacio presenti huius temporis ipsa predicta matrona nomine Vuerdni coepit valde fortiter egrotare pene vitam finiri, dum esset in illa valida infirmitate rogavit Annum chorepiscopum ipsius sedis adduci ad se et tradidit omnem traditionem in manu sua et ita per plurima testimonia confirmavit. Et hi sunt testes: Chunipreht. Patarih. Meginhart. Ruodinc.

Domino quoque miserante ipsa est recuberata et ad vitam istam reversa est etiam regressa est ipsa ad ecclesiam sancti Stephani presente Reginhario episcopo cum omni familia domui ipsius cum ceteris viris nobis quam plurimis insuper hec omnia tradidit iterum semetipsam ad altare sancti Stephani cum omni integritate substantiam et possessionem suam in illo predicto loco ceteris edifitiis cum mancipiis nominatis Odalpald Meginperht Adalpald, Gerolt, Adalhelm, Vualthart, Liupswind, Merina terram cultam et incultam silvam omnem proprietatem suam quod ubicumque habere videbatur. Et in ipsa hora traditionem suam anteriorem et posteriorem iterum renovabat in vice tercia omnia haec et ipsam traditionem reddidit in manum ipsius episcopi, ut omnia sua essent deinceps a die presente in potestate et dominatione eiusdem ecclesie episcopo et ipsius familie sine ulla commutatione firmum et stabilitum ad illum domum dei permaneret perpetualiter inconvulsum. Hi sunt testes: Liudperht. Patarih. Ihho. Rihbart. Uuelamuot. Helpfrid. Irminger. Snello. Rantolf. Irminperht. Othelm. Grimpreht.

Et postea iterum quarto tempore supradicta renovabat et cum testibus iterum firmavit. Hi sunt testes: Gerolt. Irminpehrt. Meginhart. Patarih. Vuichelm. Fricho. Adalhoh. Actum est anno incarnationis domini DCCCXXXIIII indictione XII. VII. kal. aug. in Patauia civitate.