LEDII ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU „AZNANU“ (ATZMANING?).
Datierung: 788-800
In nomine dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi rex Caroli anno ducatui eius nominato indicione. Ego Ledii cogitante me de aeterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter dominum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia quae illo loco habui Aznanu ex integro servos et ancillas pratas rures campos silvas aquarum que decursibus mobile vel inmobile cultum vel incultum ad basillica sancti Stephani atque sancti Ualentini pro redemtione anime meae, ut ibi sit firmum et stabilitum Jussit Uualtrihus episcopus Scripsi ego contra hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimis sancti Stephani et carta haec hilhominus firma permaneat Et hii testes Ratolf. Adalperht testes. Atto testes. Frumolt testes et omnia sancti Stephani.