ILPUNC, SEINE GEMAHLIN IMMA UND SEIN SOHN NACHO ÜBERGEBEN NACH IHREM TODE IHREN BESITZ AM PRAMBACH UND ZU ANGSÜß UND „PAPINRISCH“ (POPPENREITH?).
Datierung: 788-800
In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi Caroli regis. Ego Ilpunc et uxor mea Imma et filius meus Naccho cogitamus nos de eterna retributione seu de penali iudicio, qualiter deum contemnentes penam incidunt eternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statuimus in animum nostrum de propria heredidate nostra aliquid deo conferre Tradimus itaque omnia substancia nostra quae habuimus ad Prampah et ad Futuruna et Aninsezza et ad Papinrisch post obitum nostrum et integro servos et ancillas pratas rures campos silvas aquarumque decursibus ubi currunt in potestate nostra mobile vel inmobile cultum et incultum ad basilicam sancti Stephani prothomartiris Christi pro redemptione animae nostrae, ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem contra hanc cartulam traditionis quilibet obposita persona contraire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimis sancti Stephani et sancti Uualentini et carta hec nihilominus firma permaneat Et hi sunt testes Chuntilo. Snello. Gunthart. Ratolf. Uuighnand. Adalhart. Irmpreht.