GUNDOLF ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU PFALSAU.
Datierung: 788-800
In nomine dei summi Temporibus gloriosissimi regis Karoli. Ego Gundolf cogitante me de eterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hanc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia que in illo loco qui dicitur Pholesouue habeo ex integro servos et ancillas pratas rures campos silvas aquarumque decursus mobile et inmobile cultam vel incultam ad basilicam sancti Stephani et sancti Ualen tini pro redemtione animee meae, ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem contra hanc cartam traditionis qualibet obposita persona contraire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano et carta nihilominus firma permaneat Et hi sunt testes Adalleoz. Machelm. Ratperht. Muotolf. Adalof. Lanheri. Gozpreht.