CLAUPERHT ÜBERGIBT BESITZ ZU TUTTING IM ROTTACHGAU.
Datierung: 788-800
In Christi nomine Ego Clauperht pro remedium animeae meae seu pro retributione vitae aeternae dono atque trado de mea propria heredititate atque quesitione terram cultam et incultam ad sanctum Stephanum sitam in pago Hrotahgouue in loco qui dicitur Tuttinga terram cum domo cum horreo cum curte cum casale cum horto et cum pomerio cum campibus et pratis trado ad sanctum Stephanum et stet firmatum in sempiternum Et ita oro omnipotentem deum ut si quis de heredibus meis vel cuiuslibet persona hanc traditionem inire seu frangere conaverit, coram summo deo reddat rationem et sancto Stephano primo martyre in fisco auri untias XII coactus solvat domno regi, quia contra legem egit et haec traditio firma permaneat omni tempore in cosmo preclara Et hi sunt testes Adalhart. Ratolf. Suntheri.