DER PRIESTER ALTO ÜBERGIBT EINE VON IHM GEGRÜNDETE KIRCHE NEBST AUSSTATTUNG ZU SULZBACH MIT VORBEHALT AUF LEBENSZEIT UND ÜBERGIBT AUCH SICH SELBST.
Datierung: 788/89.
In nomine domini nostri Jesu Christi Ego Alto presbiter considerans qua gravamur sarcina peccatorum, iterum: reminiscimini bonitatis dei dicentis: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis - de tanta igitur pietate domini confisiob hac causa aecclesiam construxi altarem erexi episcopum invitavi, ut hunc altarem atque aecclesiam benediceret in honore sancti Stephani, quod ita factum est Ego Alto trado istum altarem cum omni hereditate mea et cum hereditate fratris mei Asin seu inquesito meo et omnia que mihi donat deus in hoc mundo et me ipsum trado ad aecclesiam sancti Stephani et sancti Valentini in urbe que vocatur Bazauuę ubi preest Uualtricus episcopus, hoc est pratis campis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis et ancillis peculium utrumque sexum mobilium et inmobilium et locus est nominatus Sulzepah Hi sunt testes Adalleoz presbiter. Alit diaconus. Esaias diaconus. Into. Chuntilo. Snello. Gundachar. Paldrih. Adalger. Ruodker. Acta est hec cartula regnante domno Karolo rege Francorum atque Langubardorum in primo anno quo inquisivit gentem Bauuariorum et est patricius Romanorum. Dumdiu ego vixero, in potestate mea fiat; post obitum meum firma et inlibata haec cartula permaneat