HILTINAND UND SEIN SOHN PRIESTER ADALHOH ÜBERGEBEN NACH IHREM TODE IHREN BESITZ ZU ROTT.
Datierung: 788/89.
(C) In Christi nomine. Ego Hiltinand et filius meus Adalhoh presbiter considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, iterum reminiscimini bonitatis dei dicentis: Date aelemosinam et omnia munda fiant vobis, de tanta igitur pietate domini confisi ob hac causam tradimus atque transfundimus totam heditatem nostram quod nobis contingit contra heredes nostros in locum quae dicitur Raota ad aecclesiam beati sancti Stephani atque sancti Ualentini in urbae que dicitur Bazauue ubi preest Uualtrihhus episcopus hoc est campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis ancillis peculium utrumque sexum mobilium et inmobilium vel quicquid in hodierno tempore possidere videor in eo tamen ratione ut post obitum meum firma et inlibata haec carta nihil omnino firma permaneat Isti sunt testes Hrodperht diaconus. Ipso diaconus. Madalker. Uzant. Sigipald. Azilo. Acta est haec cartula regnante domino Charolo rege franchorum et Langubartorum et patricio Romanorum in primo anno quando adquisivit gentem Baiuuuariorum.