ETPURC UND IHR SOHN INTO ÜBERGEBEN EINE VON IHNEN GEGRÜNDETE KIRCHE MIT AUSSTATTUNG GEGEN WIEDERVERLEIHUNG BIS ZU ETPURCS TODE.
Datierung: 788/89.
(C) In nomine domini nostri Jesu Christi. Ego Etpurc et filius meus Into considerantes qua gravamur sarcina peccatorum integrum reminiscentes bonitatis dei dicentis: Date aelemosinam et omninia munda fiant vobis de tanta igitur pietate domini confisi ob hanc causam aecclesiam construximus altarem ereximus episcopum invitavimus, ut hunc altarem atque ecclesiam benedicere dignaretur quod ita factum est. Hoc est dotum huius aecclesie: unum calicem et una patena de argentu duas planaetas I alba VI manicias II corporarios Liutfridus et uxor eius et du infantes eius et terra eius et quicquid habere videretur et alia mancipia quorum nomina haec sunt: Selpuni Uualthilt Ruodpirin et media pars de terra Etpurge et media pars Ratolfi I cavallum et II boveves I uacca XII porcos et viginti oves Nunc quipe ego Etpurc et filius meus Into tradimus atque transfundimus ipsam aecclesiam cum ipsa substantia ad ecclesiam sancti Stephani in urbe qui vocatur Bazzauuae, ubi preest venerabilis Uualtrihhus episcopus. Isti sunt testes: Arhart Angilperth Chntilo Snello Cundacchar Altman Alto presbiter Uualdman presbiter. Nunc igitur ego Uualtrihus episcopus concessimus atque prestavimus ipsam aecclesiam et substantiam eius usque ad obitum Etpurge. Et post haec stabilis et firma haec carta permaneat omni tempore ad aecclesiam sancti Stephani atque Ualentini Et ipsi sunt testes de hac re quod supra memoravimus. Acta est haec carta regnante domno Charlo rege Franchorum atque Langupartorum et patricio Romanorum in primo anno quando adquesivit gentem Baiuuuariorum.