Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 256


Datierung: 1178 09 21
Ausstellungsort: Tusculanum

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus Turonensi archiepiscopo et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus per eorum episcopatus constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam in agro domini, qui est ecclesia, tanquam spinae et tribuli nascuntur quotidie et pullulant germina uitiorum, tum uidelicet quia proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, tum quia inimicus homo de malitia sua zizania superseminare non cessat et germen bonum nititur suffocare, necesse est diligentiam adesse cultorum et nunc euellere et amputare iam nata, nunc etiam nascituris nociuis germinibus proficiendi aditum obserare, subsequenter autem et inserere fructiferum germen et seminare semen bonum, quod trigesimum, sexagesimum et centesimum fructum fecundante Deo possit afferre. Nam et hoc uerba illa dominica sonare uidentur, quibus Ieremiam prophetam et in eo euangelicum sacerdotem instruxit dicens: „Dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes.“ Id autem, licet uniuersis ecclesiarum rectoribus incumbat, multo tamen fortius imminet Romanae urbis antistiti, qui a domino Iesu Christo, ut caput esset ecclesiae, in beato Petro accepit et de pascendis dominicis ouibus et fratribus confirmandis expressum et speciale noscitur habuisse mandatum. Inde siquidem est, quod nos licet insufficientes meritis ad prouidentiam apostolicae sedis et ministerium uniuersalis ecclesiae a Deo, ut ipsi placuit, disponente uocati, quia in ecclesia Dei correctione uidemus quam plurima indigere, tam ad emendanda, quae digna emendatione uidentur, quam ad promulganda, quae saluti fidelium uisa fuerint expedire, de diuersis mundi partibus personas ecclesiasticas decreuimus euocandas, quarum praesentia et consilio, quae fuerint salubria, statuantur et, quod bonum, secundum consuetudinem antiquorum patrum prouideatur et firmetur a multis; quod si particulariter fieret, non facile posset plenum robur habere. Quocirca per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus huic nostrae dispositioni plenis desideriis cooperari curetis et prima dominica aduenientis quadragesimae ad urbem Romam ducente domino ueniatis et cooperante sancti spiritus gratia tum in corrigendis enormitatibus tum in statuendis, quae Deo grata fuerint, communi studio, quod fuerit agendum, agatur et in uno humero subleuemus arcam domini atque uno ore honorificemus Deum et patrem domini nostri Iesu Christi. Ad haec commendamus uobis attentius dilectum filium Octauianum subdiaconum nostrum, uirum utique prouidum, industrium et discretum et inter alios clericos sui ordinis carum nobis admodum et acceptum, cui, cum sit de mensa nostra, confidenter pro sua probitate, fide ac prudentia uocationis huius sollicitudinem duximus imponendam, et uniuersitatem uestram monemus propensius et mandamus, ut ita ipsum benigne recipiatis et honeste tractetis, quo et deuotio uestra erga Romanam ecclesiam incunctanter appareat et ipse, cum ad nos domino donante redierit, de reuerentia, quam erga b(eatum) Petrum et nos ipsos habetis, possit grata referre. Dat. Tusculi XI kal. octobris.