Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 255


Datierung: 1173 06 08
Ausstellungsort: Anagni

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis canonicis sancti Venantii Turonensis salutem et apostolicam benedictionem. Iustis uniuersorum postulationibus ex debito suscepti regiminis cogimur clementer annuere et eorum rationabilibus uotis congruum indulgere consensum, ut singuli ab apostolica sede facile se gaudeant in eo, quod iuste requisierint, exaudiri. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum auctoritate uobis apostolica duximus indulgendum, ut quilibet uestrum litteratus et peritus, quem maior et sanior pars capituli gratis et absque exactione qualibet ad regendum scolas ecclesie uestre elegerit, eas regendi liberam habeat facultatem nec ab eis regendis alicuius uel aliquorum debeat uiolentia coherceri. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Anagnie VI idus iunii.