Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 257


Datierung: 1182 09 15
Ausstellungsort: Velletri

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis capicerio et canonicis sancti Maximi Cainonensis salutem et apostolicam benedictionem. Ex tenore autentici scripti uenerabilis fratris nostri I(ohannis) Pictauensis episcopi nobis innotuit, quod, cum in ecclesia uestra ab antiquis temporibus id consuetudinis fuerit, ut capellanos ad uestrae titulum ecclesiae ordinatos ad minores ecclesias, quae in castro eodem consistunt, pro celebrandis populo diuinis officiis mitteretis et eos postmodum, sicut canonicum esset presens, libere reuocare, contigit, ut Harpinus, Ricardus, Paganus atque Stephanus capellani, qui de mandato uestro in predictis ecclesiis ministrabant, inconsulte se uobis opponerent et defendente ipsos bonae memoriae I(oscio) quondam Turonensi archiepiscopo nollent reuocati cessare. Cumque uobis super hoc inferri crederetis iniuriam, ad felicis recordationis A(lexandri) papae predecessoris nostri presentiam quosdam de uestris concanonicis transmisistis et iniuria, quae uobis inferebatur, cognita litteras commissionis eiusdem causae ad iamdictum episcopum impetrastis. Cumque iam satis ab eo fuisset in ipsius causae cognitione processum, locum et diem de assensu partium assignauit, ut cum discretarum consilio personarum de concordia tractaretur. Cum autem loco et die statuto partes et dilectus filius noster magister Meschinus prior sanctae Radegundis ex parte episcopi conuenissent et fuisset hinc inde de pace tractatum, iterum in uestro capitulo conuenerunt, ubi predicti capellani super hoc, quod presumptuose fecerant, penitentia ducti prescriptam consuetudinem recognoscentes in omnibus ecclesias, quas sub fauore predicti archiepiscopi detinuerant uiolenter, uobis libere resignarunt. Sed postmodum cum ecclesiae memoratae a uobis fuissent capellanis aliis assignatae, ne idem, qui partem eorum defenderat, super hoc nimium uideretur esse confusus, ad petitionem ipsius, saluo in omnibus iure uestro et recognita consuetudine, iamdictos capellanos redire ad ipsas ecclesias promisistis et ne super his posset imposterum querela moueri, predictus archiepiscopus atque uenerabilis frater noster T(heodinus) Portuensis episcopus et A(lbertus) tituli sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis, cancellarius noster, tunc apostolicae sedis legati, sicut dicitis, ad petitionem ipsius archiepiscopi predictam uobis consuetudinem confirmarunt. Quoniam igitur ea, quae sunt iudicio uel concordia terminata, ne iterum in contentionem ueniant, apostolica sunt auctoritate firmanda, iustis postulationibus uestris grato concurrentes assensu predictam consuetudinem, sicut a iamdictis capellanis recognita fuit et in autentico eiusdem archiepiscopi scripto predictorum tunc legatorum apostolicae sedis signato sigillis expressius continetur, deuotioni uestrae auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Velletri XVII kal. octobris.