Datierung: 1122 02 18
Ausstellungsort: Benevent
Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Stephano abbati uenerabilis monasterii sancti Florentii confessoris, quod iuxta castrum Salmurum situm est, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum uniuersis ecclesie filiis debitores ex apostolice sedis auctoritate ac beniuolentia existamus, illis tamen locis atque personis, que amplioris religionis gratia preeminent, propensiori nos conuenit caritatis studio prouidere. Propter quod, dilecte in Christo fili Stephane abbas, peticioni tue clementius annuentes beati Florentii monasterium, cui Deo auctore presides, in apostolice sedis tutelam protectionemque suscipimus et ad predecessoris nostri sancte memorie pape Iohannis exemplar beati Petri patrocinio communimus. Statuimus enim, ut bona omnia et possessiones, quas idem monasterium concessione pontificum, liberalitate regum uel principum, oblatione fidelium uel aliis iustis modis aut in presenti possidet aut in futurum largiente domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus illibataque permaneant. In quibus hec propriis duximus nominibus annotanda: monasterium uidelicet sancti Florentii de Glomna cum omni libertate, dignitate et immunitate, quam antiquitus habuisse cognoscitur, sicut in predicti predecessoris nostri priuilegio et in regum scriptis continetur, necnon et cum omnibus pertinenciis suis, monasterium sancti Florentii de castro Salmuro cum antiqua dignitate sua, fiscum Lentiniacum cum ecclesiis sancte Marie, sancti Petri, sancti Iohannis, sancti Hilarii, sancti Bartholomei et sancti Uincencii uel quicquid ad eundem fiscum pertinet, uillam, que dicitur Distriacus, cum ecclesia sancti Iuliani, uillam, que dicitur Ulmis, cum ecclesia sancti Uincentii et capellam, que dicitur Magniacus, cum terris, que ad eas pertinent, possessionem, que dicitur Capriniacus, cum ecclesia sancti Georgii et capellis, que uocantur uulgo sanctus Helerius et Sauoia, cum terris, que ad eas pertinent, uillam Caduernis cum Daneziaco et ecclesia ibidem sita, possessionem Castri Carnonis cum ecclesia sancti Petri et capellis sancti Iohannis, sancti Andree et sancti Lamberti cum terris ad eas pertinentibus, uillam, que dicitur Alonna, cum ecclesiis sancti Iohannis et sancti Docellini et terris earum, uillam Mironium cum ecclesia sancti Cesarii et terris, que ad eam pertinent, uillam, que uocatur Platea, cum ecclesia sancti Martini et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Hylarii de Monteglisio cum capella sancti Nicholai, ecclesiam de Fossa, de Goenort, de Meleio, de Trementinis, de Tremont, ecclesiam sancte Marie de Passeuant cum capella sancti Stephani, ecclesiam sancti Clementini, ecclesiam sancti Macharii, ecclesiam sancti Nicholai de Casa cum ecclesiis sancti Iohannis et sancti Florentii et cum aliis pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie de Uenetio cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Sotronii de Uarezia, ecclesiam sancti Iusti de Oenaco cum capella sancti Martini et ecclesia de Septem Fontibus, ecclesiam sancti Nicholai de Culturis et de Longo Reti cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Martini de Ponte cum capella sancte Marie et aliis pertinentiis suis, ecclesias sancti Petri de Boniali, de Uiscello, de Tetione, de Capdenario, ecclesiam sancti Florentii de Rupe Fulcaudi cum ecclesiis de Luziaco, de Uaura, de Gaudis, de Nigreto et ecclesiis sancti Saluatoris, sancti Uincentii et sancti Seuerini de Castello Nouo, ecclesiam sancti Petri de Monte Careto cum ecclesiis de Colis et de Picone, ecclesiam sancti Florentii de Castellione cum capella sancti Symphoriani, ecclesias de Bretenorio, de Uestitionibus, de Bracam, de Brageriaco, de Pelegrua, abbatiam sancti Fremerii cum appendiciis suis, ecclesiam sancti Bibiani de Basatio cum capella de Busione, ecclesias de Toarciaco, ecclesiam sancti Christophori cum appendiciis suis, ecclesiam sancti Petri de Resti cum capella Montis Sorelli, ecclesiam sancti Loantii cum pertinentiis suis, sancti Gondulphi cum pertinentiis suis, ecclesiam de Braiosa, de Plateio, de Cociaco, de Gastina, de Bono Opere, de Meldonio, de Leofer, de Cantociaco, ecclesiam sancti Ermelandi ecclesiam sancti Eugenii de Diogilo cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Remigii et sancte Marie de Sazio, sancti Desiderii de Brueriis cum capella sancte Marie, ecclesiam de Gometio uilla cum ecclesia sancti Clari, ecclesiam sancte Marie de Liurio cum ecclesia, que Capella uocatur, et ecclesiis sancti Christophori, sancti Iohannis, sancti Martini, sancti Bricii, sancti Leodegarii, ecclesias de Isiaco, de Tremaliaco, de Dingio, de Breguino et de Plena Filgeria, ecclesiam sancti Florentii de Dol cum capella sancte Marie, ecclesiam sancte Marie de Dinan cum appenditiis suis, ecclesiam de Scoblac, de Concellis, de Loriaco, ecclesiam sancti Petri de Brembra cum capella sancti Nicholai et aliis pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Andeuero et ecclesiam sancte Marie de Esparleio cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Tadiocci cum ecclesia sancte Marie de Monemuta et omnibus appenditiis suis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictum beati Florentii monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed locus idem pro beati Florentii reuerentia, cuius gloriosa ibidem requiescere pignora creduntur, eandem obtineat libertatem, quam abbatia prima preteritis cognoscitur temporibus habuisse, et omnia ei quieta et integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint ab Andegauensi episcopo consecrandum, si eum secundum antiquam monasterii uestri consuetudinem absque professionis exactione uel cuiuslibet sponsionis obligatione consecrare uoluerit; sin autem ad Romanum pontificem uel ad eius legatum recurretis. Ordinationes quoque monachorum uestrorum ab eodem accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et si eas gratis et sine prauitate uoluerit exhibere; alioquin liceat uobis catholicum quem malueritis adire antistitem. Ad hec adicientes statuimus, ut in communi parrochie interdicto uel excommunicatione liceat uobis diuina officia celebrare, ita tamen ut qui interdicti uel excommunicati sunt, ad ea nullatenus admittantur. Nec episcopis quibuslibet facultas sit uos aut uestras ecclesias aggrauare aut super monachos uestros seu clericos, qui per eorum dioceses commorantur, interdictionis sententiam sine iudicio canonico promulgare. Sane de presbiteris, qui per parrochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, predecessoris nostri sancte memorie Urbani II pape sententiam confirmamus, ut uidelicet abbates in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, episcoporum consilio presbiteros collocent. Episcopi autem parrochie curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut eiusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant et sic sua cuique iura seruentur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.
R. Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus ss. BV.
Dat. Beneuenti per manum Grisogoni sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii XIIo kal. martii, indictione XVa, incarnationis dominice anno Mo. Co. XXIIo, pontificatus autem domni Calixti II pape anno IIIIo.