Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 248


Datierung: 1003 03

Siluester episcopus seruus seruorum Dei. Emme comitisse Picta uensium. Innotuisti auribus nostris, quod Deo donante et uenerabili Gauberto abbate cogente et hortante in pago Andegauensi in loco, qui uocatur Burgulius, in honore sancte et indiuidue trinitatis et sancti Petri apostolorum principis monasterium fundaueris, terris locupletaueris, rebus ditaueris. Quod idcirco te fecisse comperio, ut huius loci rectoribus iuuamine solidetur, adminiculo sustentetur, tuitione fruatur. Agnoscis enim, quod Petro dictum est: ,,Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam“. Firmitas enim nulla solidior quam ea, que huius petre fundamine solidatur. Quapropter quod petisti a nobis, ut monasterium suprascriptum cum omnibus rebus ad se pertinentibus auctoritate apostolici priuilegii firmaremus, tuis precibus inclinati libenter assensum impendimus. Statuimus ergo annuente Rainaldo Andegauensi episcopo, ut nullius ciuitatis pontifex concilium in eodem monasterio absque consensu et uoluntatate abbatis et monachorum eiusdem loci celebrare presumat. Electionem uero abbatis monachis ipsius loci liceat agere, non ex alienis, sed ex propriis, cuius uita et mores secundum Deum sint; quo electo duci Aquitanorum filiisque eius eum representent et ipse ei donum prebeat sine ulla contradictione aut aliqua contrarietate. <Si quis uero abbas cupiditate aliqua accensus aut potentia seculi munitus cum ui intrare in hanc abbatiam uoluerit et hanc supradictam scriptionem preterire ausus fuerit, in horrendo iudicio Dei incidat et de nostra ac successorum nostrorum potestate, quicumque usque ad finem seculi in hac sacra sede floruerint ligandique ac soluendi potestatem habuerint, excommunicatum se sciat et omnes hii, qui eius uoluntati consenserint et socii eius fuerint, ita ut numquam christianitatis aut baptismi sacramentum eis ad salutem anime proficiat, sed cum Iuda traditore et Nerone impio Iulianoque apostate infernum possideant et post magni iudicii diem diabolo et angelis eius sociati in inferno sine fine permaneant, nisi resipuerint et ad emendationem uenerint. Si autem comitatus Andegauensis uel etiam tota prouincia aliqua forte existente causa excommunicationis sententia fuerit obligata, diuini officii ministerium in eodem cenobio peragendi licentia reseruetur. Ecclesie autem ipsius monasterii in quibuscumque territoriis site maneant absque alicuius episcopi seu archidiaconi necnon et alterius persone inquietudine, excepto synodali uel, que uulgo circada uel parata dicuntur, redditione.> Res uero omnes mobiles et immobiles, quas eidem monasterio contulisti uel contuleris tu uel quicumque boni uiri, apostolica auctoritate monachis ipsius loci perpetualiter possidendas decernimus. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: curtim Burguliensem cum ecclesia sancti Germani ac omnibus utilitatibus ad ipsam curtim et ecclesiam pertinentibus, <ecclesiam quoque Choziacum super fluuium Ligeris cum portu et quicquid ad ipsam pertinent>, in pago Turonico quartas tres ex beneficio Corbonis militis, item ex supradicto milite quartas quatuor de curti Suliacense; in pago Pictauo item medietatem curtis de Cassanias cum medietate ecclesie s(ancte) Marie omnibusque utilitatibus ad medietatem pertinentibus, item ecclesiam sancti Hilarii totam cum medietate curtis de Uosalia omnibusque utilitatibus suis, item emptiones quasdam, id est uillam de Cruolio cum hiis, que ad ipsam pertinent, item ecclesiam sancti Dionysii in curti Galnaica et quicquid ad ipsam ecclesiam uel altare pertinet; item uillas his nominibus nuncupatas: hoc est Booras, Canatias, Loliacum et quicquid ad ipsas aspicit, ecclesiam quoque in honore sancti Hilarii cum curti Fusciaco et his, que ad ipsam pertinent, item ecclesiam s(ancte) Marie in Bellomonte constitutam cum decimis et utilitatibus suis, uineis etiam, pratis, domibus, ubicumque adiacent in circuitu castri Fontaneti, quas scilicet loco sancti Petri Burguliensis cenobii condonasti uel condonaueris monachis eiusdem loci, quiete teneant ac possideant, item ecclesiam in honore sancti Stephani cum uilla, que dicitur Lotias, uillam quoque Cassanum integerrime, ecclesiam s(ancti) Christofori cum tota uilla ac feria, cum uicaria ac teloneo integerrime absque alicuius personae dominatione, uillam siquidem uocitatam ad Broolium Aldefredi, ecclesiam de Oziacho cum tota uilla; item uillas has: Podium Caninum, Valregia, Lemouicmaria, Podium Letardi, Diddone, Vineda, Mansum Ledranni et Aloda et iuxta Cassanium uillam supradictam, ecclesiam sancti Martini cum tota uilla uocitata Villaris, item uillas duas Drogiaco et curtim, quatuor quartas in uilla Odriniaco; in Alniasi pago ecclesias duas sancti Petri et sancti Nazarii sitas ad Ingolinas super litus maris, item prebendam s(ancti) Martini ex Regali abbatia, quemadmodum accipiunt, qui intus seruiunt, prebendam quoque sancti Martini Condatensis cum ecclesiis, domibus, pratis ad ipsam pertinentibus, tertiam partem de Longauilla super fluuium Sequane. Has igitur res, ecclesias, curtes, decimas, redditus, uillas, colonos, terras cultas et incultas omnesque omnino res, quas per seriem cartarum prefato s(ancti) Petri cenobio et monachis eiusdem loci contulisti uel contuleris uel alii boni uiri diuina inspiratione compuncti, apostolice auctoritatis priuilegio confirmamus, ut possideant eas in sempiternum <cum uictualibus et stipendiis cenobite ibidem degentis>, ita ut nullus potestatis uir quicquam de predicti monasterii dominio uel possessione presumat auferre uel malas consuetudines inibi uel in eorum terris uel possessionibus mittere, sed liceat eis quiete regulari proposito insudare. Si quis uero huius constitutionis institutum qualibet occasione irrumpere temptauerit, perpetue damnationis cumulum et diuine excommunicationis immense precipecium cum omnibus sancte legis preuaricatoribus incurrat, nisi satisfactione correxerit. Qui uero pio intuitu custos et obseruator huius nostri priuilegii extiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo domino consequatur et uite eterne particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Petri notarii et scriniarii s(ancte) R(omane) e(cclesie) in mense marcio, indictione I. BV. Siluester Gerbertus Romanus episcopus ss.