Datierung: 938 01
Leo episcopus seruus seruorum Dei. Dilectissimis fratribus et filiis archiepiscopis atque suffraganeis eorum, abbatibus et monachorum congregationibus in Francia commanentibus salutem perpetuam. Indicatum est nobis, filii carissimi, quod in uestris regionibus malignorum hominum peruersitas creuerit, ita ut res uestras in suis prauis usibus redigere cupiant. Quapropter ex auctoritate Dei patris omnipotentis et filii eius domini nostri Iesu Christi et spiritus sancti paracliti atque eximie beati Petri apostoli necnon et beate Marie matris domini et per beatos angelos et apostolos, martires, confessores ac uirgines excommunicamus eos atque maledicimus, qui possessiones seruorum sancti Martini et quidquid ad illos pertinet, tollunt et perperam inuadunt. Sit pars eorum cum Dathan et Abiron, quos terra pro sua superbia uiuos absorbuit, et cum Iuda proditore, qui dominum precio uendidit. Amen. Fiant filii eorum orphani et uxores eorum uidue. Nutantes transferantur filii eorum et mendicent. Eiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substanciam eorum et diripiant alieni labores eorum. Et iterum: Omnes, qui dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem uenti. Amen. Sicut ignis, qui comburit, et sicut flamma comburens montes ita persequeris illos in tempestate tua et imples facies eorum ignominia, ita et erubescant et confundantur et pereant. Amen. Sintque maledictiones ille, quas dominus super filios Israel per Moysem promulgauit, super illos, qui bona et uillas sancti Martini depredantur, sintque maledicti in ciuitate, maledicti in agro et in omni loco. Amen. Maledicta celaria eorum, maledictus fructus uentris eorum, maledicta omnia, quae illorum sunt, et maledicti egredientes et regredientes. Amen. Disperdat eos dominus de terra uelociter, percutiat eos dominus fame et siti, egestate, frigore et febri, donec pereant. Amen. Tradat illos dominus corruentes ante hostes eorum sintque cadauera eorum in escam cunctis uolatilibus celi et bestiis agri, percutiat eos dominus ulcere pessimo, scabie quoque et prurigine, amentia et cecitate. Amen. Palpentque in meridie, sicut palpare solet cecus in tenebris. Amen. Et sicut dominus beato Petro apostolo eiusque successoribus, cuius uicem tenemus quamuis indigni, potestatem dedit, ut quodcumque ligarent super terram, ligatum esset et in celis et quodcumque soluerent super terram, solutum esset et in celis, ita illis, si emendare noluerint, celum claudimus et terram ad sepeliendum negamus et dimergantur in inferno inferiori soluantque, quod gesserunt, sine fine. Amen. Si autem ad penitentiam et emendationem uenerint et secundum modum culpe fructus dignos peniten(tie) fecerint, omnia mala ista auertat Deus ab illis et nos parati sumus ad recipiendum et orandum pro illis. Si autem ad emendationem noluerint uenire, perpetuo anathemate feriantur, ita ut ecclesias Dei non intrent, pacem cum christianis non habeant nec ullam participationem faciant. Corpus et sanguinem domini nec in die mortis percipiant, sed eterne obliuioni traditi tanquam puluis ante faciem uenti fiant et cum diabulo et angelis eius perpetuis ignibus tradantur. Et sicut lucerna ista extinguitur, sic extinguantur anime eorum in fetore inferni. Amen.