Datierung: 1192 03 31
Ausstellungsort: Lateran
CELESTINVS episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio fratri Robberto de Ainciaco salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex parte tua fuit apostolatui nostro propositum, tu feruore sincere deuotionis inductus ecclesiam quandam in paterno fundo edificasti et de bonis tuis eam iuxta facultates tuas congrue dotans dilectis in Christo monialibus Fontis Ebraldi pietatis intuitu contulisti. Et quia humiliter postulasti, ut dumdaxat de ordine prefati monasterii sacerdos in ea ecclesia omni tempore debeat ministrare, auctoritate presentium inhibemus, ne alii persone cuilibet dicta ecclesia conferatur quam, qui de prefato ordine fuerit, qui sub religionis obseruantia in ea diuina officia celebrare et gratum domino ualeat impendere famulatum. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. II kal. april., pontificatus nostri anno primo.