Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 240


Datierung: 1191 12 30
Ausstellungsort: Lateran

CELESTINVS episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiisabbati et conuentui sanctorum Sergii et Bachi Andegauen(sium) salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Chamarie cum ea libertate, quam circa capellaniam a longo tempore hactenus possedistis, sicut iuste et pacifice possidetis, uobis et ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. III kal. ian., pontificatus nostri anno primo.