Datierung: 1192 12 09
Ausstellungsort: Lateran
Celestinus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis abbati et monachis Salmuriensibus salutem et apostolicam benedictionem. Ex litteris uenerabilis fratris nostri episcopi, decani et capituli Sanctoniensis ecclesiae nobis comparuit, quod, cum inter ecclesiam illorum et uestrum monasterium super ecclesia de Ponte elapsis retro temporibus quaestio fuerit uentilata, ea fuit de assensu partium amicabili compositione sopita, uidelicet quod uobis in perpetuum remiserunt, si quid iuris in eadem ecclesia habuerint, concedentes eas sine questione aliqua de caetero possidendas. Ne igitur, quod inter uos amicabiliter factum est, malignitate cuiuslibet in posterum uacuetur, compositionem et concessionem prescriptam, sicut amicabiliter inter uos factae sunt et receptae et in scripto autentico continentur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. V idus decembris, pontificatus nostri anno secundo.