Datierung: 1190 06 08
Ausstellungsort: Lateran
Clemens episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis capellanis de coro sancti Iuliani Cenoman(ensis) salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulacionibus annuentes redditus capellaniarum uestrarum et oblaciones et beneficia, que uobis et altaribus uestris per deuotionem fidelium offeruntur post dictas missas in altari Crucifixi, sicut ea predecessores uestri iuste et pacifice possederunt et uos ipsi canonice et sine controuersia possidetis, auctoritate apostolica confirmamus et, que etiam auctore domino in posterum iusto titulo poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. VI id. iunii, pontificatus nostri anno tertio.