Datierung: 1189 04 20
Ausstellungsort: Lateran
Clemens episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis abbati sanctae Mariae Noui Monasterii de Pellicia eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam etc. Eapropter etc. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Tyronensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Praeterea quascumque possessiones etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis: locum, in quo abbatia uestra sita est, cum uineis, pratis, nemoribus ac molendinis et grangiis et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancti Blasii Cenomanensis cum pertinentiis suis et ecclesiam sancti Nicolai de Haaleis cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Aegidii de Contreis cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Ioannis de Monte Tonarum cum pertinentiis suis, ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae de Uado Cenomanensi cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Remigii de Montibus cum portionibus ad uos pertinentibus, ecclesiam sanctae Mariae de Bosco cum portionibus ad uos pertinentibus, grangiam, quae est iuxta Charael, terras, quas possidetis iuxta Trahan, terram de Putessard, terram de la Hoolert, terram de Mumalard, terram de Melida, terram, quam habetis in parrochia sanctae Mariae Magdalenae de Bosco, terram, quae est apud Blaresay, terram, quam habetis apud Rochefort, terram, quam habetis in decimis uini de Feritate, decimam uini de feudo d’Arron, Hyoniam a Uado Durandi usque ad molendinum de Pellicia, decimam molendinorum domini de Feritate tam factorum quam fiendorum, molendinum de Uacheria, medietatem molendini de Pellicia, medietatem molendini de Mesnoch, decimam telonii et molendinorum de Feritate, decimam molendinorum de Tillio, pasturam animalibus uestris et pasnagium et quicquid uobis necessarium fuerit ad aedificia, usus ligni ad ignes faciendos in nemore de Haaleis. Sane noualium etc. Liceat quoque clericos etc. Cum autem generale interdictum etc. Pro chrismate uero, oleo sancto, consecrationibus altarium seu ecclesiarum ordinationibus monachorum seu abbate deducendo ad sedem uel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis nullus a uobis aut sub obtentu consuetudinis uel quolibet alio modo quidquam audeat postulare. Sepulturam praeterea etc. Obeunte uero te etc. Pacemque tranquillam iuxta nostrum posse uobis commendantes auctoritate apostolica prohibemus, ne quis infra fines domorum uel locorum uestrorum furtum rapinamue committere, ignem admouere, hominem capere uel interficere uel aliquam uiolentiam inferre audeat. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolicae auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia ac Tyronensis monasterii debita inspectione. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen.
R. Ego Clemens catholicae ecclesiae episcopus ss. BV.
Ego Laborans presb. card. s(anctae) Mariae trans Tyberim tit. Calixti ss.
Ego Pandulfus basilicae duodecim apostolorum presb. card. ss.
Ego Bob(o) tit. sanctae Anastasiae presb. card. ss.
Ego Iacintus diac. card. s(anctae) Mariae in Cosmidyn ss.
Ego Gratianus sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss.
Ego Gerardus s(ancti) Adriani diac. card. ss.
Ego Octauianus sanctorum Sergii et Bachi diac. card. ss.
Ego Soffredus s(anctae) Mariae in uia lata diac. card. ss.
Ego Ioannes Felix diac. card. diac. card. s(ancti) Eustachii iuxta templum Agrippae ss.
Ego Bernardus s(anctae) Mariae nouae diac. card. ss.
Ego Gregorius s(anctae) Mariae in Aquiro diac. card. ss.
Dat. Laterani per manum Moysis sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi uicem agentis cancellarii duodecimo kal. maii, indictione septima, incarnationis dominicae anno millesimo centesimo octuagesimo nono, pontificatus uero domni Clementis papae tertii anno secundo.