Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 221


Datierung: 1186 12 28
Ausstellungsort: Verona

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Mainerio abbati monasterii sancti Florent(ii), quod situm est iuxta castrum Salmurii, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Cum simus ad etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancti Florentii, in quo diuino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessorum nostrorum felicis memorie Iohannis, Calixti, Innocentii, Eugenii, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem etc. Preterea quascunque possessiones etc. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: monasterium sancti Florent(ii) de Monte Glomna cum omni libertate, dignitate et immunitate, quam antiquitus tam in spiritualibus quam in temporalibus habuisse cognoscitur, sicut predictorum antecessorum nostrorum priuilegiis continetur, cum omnibus pertinenciis suis, ecclesiam sancti Petri cum capella sancti Florent(ii) de Mayet, ecclesiam sancte Marie de Marieleis cum capellis sancti Iohannis et sancti Nicholai, ecclesiam sancti Laurentii de Moteyo cum capella sancti Iacobi de Beausse, ecclesiam sancte Marie de Masnilio, ecclesiam sancti Albini de Castro Penne, ecclesiam sancti Germani, ecclesiam sancti Egidii de Borno, ecclesiam sancte Marie Magdalene de Botetuscheria, ecclesiam sancti Symphoriani de Busseria cum capella sancte Marie, ecclesiam sancti Christophori de Capella, ecclesiam sancti Petri de Buziliaco cum capella de Pieria, ecclesiam sancti Macharii cum capellis sancte Marie et sancte Margarete, ecclesiam sancti Philiberti. Omnes autem supradicte ecclesie eandem cum ecclesia sancti Florent(ii) Glomnen(sis) dignitatem et libertatem optineant, sicut hactenus sine interruptione legitima habuerunt. In episcopatu Andegauen(si) monasterium sancti Florent(ii), in quo nunc est abbatia, cum capella sancti Bartholomei, ecclesiam sancti Hilarii cum capella sancti Iacobi de Bosco, monasterium sancti Florentii de castro Salmuro cum antiqua sua dignitate, fiscum Lentiniacum cum ecclesiis sancte Marie et sancti Petri et sancti Nicholay de Riueria cum capellis sancti Iohannis et sancti Nicholai de Ofardo et sancti Lazari et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Resto cum capella sancte Marie de Monte Sorello, uillam, que dicitur Distriacus, cum ecclesia sancti Iuliani et capella sancte Caterine de Poceio, ecclesiam sancte Marie de Catiniaco cum capella sancte Crucis de Marceion(e), ecclesiam sancti Andree de Uerreya, uillam, que dicitur Ulmis, cum ecclesia sancti Uincentii et capellam sancti Petri de Magniaco cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Castro Caroli cum capellis sancti Iohannis et sancti Iuliani et sancte Radegundis, ecclesiam sancti Supplicii de Rou, ecclesiam sancti Iohannis de Dauezio cum capellis sancte Marie de Cauerno et sancte Marie de Arbaldo cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Georgii de Sauoys cum capella sancte Marie de Dunteburgo, ecclesiam sancti Heleri, ecclesiam sancti Petri de Goo(n)nort cum capella sancti Iohannis, ecclesiam sancti Georgii de Capriniaco cum capella sancti Michael(is) et pertinentiis suis, ecclesiam de Gastina, ecclesiam sancte Marie de Monte Rebelli, ecclesiam sancte Marie de Meleio, ecclesiam sancti Iohannis de Toarceio cum capellis sancti Petri et sancti Liminii, ecclesiam sancti Audoeni de Corcellis cum capella sua, ecclesiam sancti Iohannis et sancti Docellini de Alona cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Lamberti, ecclesiam sancti Martini de Platea cum capella sancte Marie Magdalene de Bomeya, capellam sancti Iacobi et sancti Florentii iuxta Andegauim, ecclesiam sancti Petri de Cantociaco cum capella sancti Albini et omnibus pertinentiis suis; in episcopatu Turonen(si) ecclesiam sancti Christophori cum capella sancti Egidii et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancti Martini de uilla Borelli, ecclesiam sancti Loancii cum capella de Distille et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Symplicii de Castro Nouo cum capella sancti Iacobi et sancti Florent(ii) et pertinentiis suis; in episcopatu Cenomannensi ecclesiam sancti Geruasii de Coceio cum capellis sancti Germani et sancti Bonerii et sancte Plene cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iohannis de Placeio; in episcopatu Redonen(si) ecclesiam sancte Marie de Liureyo cum antiqua sua dignitate et immunitate et omnibus pertinentiis suis, cum capella sancti Maurontii, ecclesiam sancti Stephani de Yseio cum capellis sancti Martini et sancte Marie de Messione Fructus, ecclesiam sancti Christophori, ecclesiam sancti Georgii de Castellione, ecclesiam sancti Iohannis desuper Coysnon cum capella sancti Albini, ecclesiam sancti Britii cum ecclesia sancti Germani de Cogleio, ecclesiam sancti Petri de Cella, ecclesiam sancti Martini de Trembleyo cum capellis sancte Marie de Kateria et sancti Albini desuper Coysnon et sancte Marie de Pont(er)so, ecclesiam sancti Petri de Remasil, ecclesiam sancti Germani de Albiniaco, ecclesiam de Chaeneio; in episcopatu Dolen(si) ecclesiam sancti Florentii iuxta Dolum sitam cum omni dignitate et immunitate sua et pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie de Dolis, ecclesiam sancte Marie de Plana Fulgeria cum capella sancti Martini, ecclesiam sancti Martini de Ros, ecclesiam sancti Petri de Boceyo, ecclesiam sancti Martini de Rimo cum capella sancti Genouey, ecclesiam de Tremahou, ecclesiam sancte Mar(ie) de Bregaym, ecclesiam sancti Petri de Miniaco cum capella sancti Columbani de Matha, ecclesiam Trium Sanctorum; in episcopatu Maclouien(si)ius, quod habetis in ecclesiis sancti Leedegarii et sancti Sulini et pertinentiis suis et de Gingiaco et de Lanrigam; in episcopatu sancti Brioci ecclesiam sancti Meuenni de Lanualio cum capella sancte Marie Magdalen(e) de Ponte Dinanni; in episcopatu Ueneten(si) ecclesiam sancti Nicholai de Castro Noac cum capella sancti Tadeoci; in episcopatu Nanneten(si) ecclesiam sancti Iuliani de Uoantis, ecclesiam sancti Iouini de Madonio cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Loco Ferri cum capella sancti Michael(is) de Landa, ecclesiam sancti Martini de Bonourio cum capella sancti Michael(is), ecclesiam sancti Laurentii de Pictauineria cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Stephani de Merelio, capellam sancti Donatiani de Ioseio et capellam sancte Marie de Landa, ecclesiam sancti Saturnini de Nozeio, ecclesiam sancti Petri de Escoblac cum capellis sancti Andree et sancte Marie cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iuliani de Concellis, capellam sancti Petri et sancti Symphoriani de Oratorio, ecclesiam sancti Ermelandi cum capellis sancti Petri de Arneio et de Arnuteria et sancti Michael(is) de Malo Mulcone et de Ruseria et de Uiniaco; in episcopatu Abrincensi ecclesiam sancte Marie de Cealx; in episcopatu Constantiensi ecclesiam sancte Marie de Flatomauilla, ecclesiam sancti Florent(ii) de Berneuilla; in episcopatu Sagien(si) ecclesiam sancti Geruasii de Braiosa cum capella sancte Marie Magdal(ene) de Castello, ecclesiam sancte Marie de Escocheia cum capellis sancti Dionisii et sancti Nicholai, ecclesiam sancte Marie de Struriaco cum capellis de Berneio et de Cerreria, ecclesiam sancti Simphoriani de Uiteaus, ecclesiam sancti Dionisii iuxta Braiosam sitam, ecclesiam sancti Petri de Cortell(is), ecclesiam sancti Albini de Pontello; in episcopatu Cicestrie ecclesiam sancti Petri de Sella cum capella sancti Nicholay de Castello, ecclesiam sancti Petri de Ueteri Ponte, ecclesiam sancti Nicholay, ecclesiam sancte Marie de Portu Sorham, ecclesiam sancte Marie de Gassingon(a) et aliis pertinentiis suis; episcopatu Wincestrie ecclesiam sancte Marie de Andeuria cum capella de Foxcote; in episcopatu Norwicen(si) ecclesiam sancte Marie de Esparlay cum capella de Parua Pagraua cum pertinentiis suis; in episcopatu Herefordensi ecclesiam sancte Marie de Monemuta cum capellis sancti Thome et sancti Duelli, ecclesiam sancti Petri Tadioci cum capellis sancti Thome de Guenerui et sancti Thome de Wisam et de uilla Colem(m)a et de Gart, ecclesiam sancti Nicholay de Stantone, ecclesiam sancti Roaldi cum capella sancti Thome et omnibus decimis de Treget, capellam sancti Michael(is), ecclesiam de Lideneia, ecclesiam sancti Egidii de Castello Godrit cum capella de Honson, ecclesiam de Hope et ecclesiam de Hope Eilildis, ecclesiam de Hope Gingeni, capellam de Hunteleia, ecclesiam sancte Margerete de Tribitonia, ecclesiam sancti Petri de Stretona et capellam de Aspretona ecclesiam sancti Georgii de Castello Dune et omnibus ecclesiis uillarum pertinentium ad idem castellum, ecclesiam sancti Petri de Radintona, ecclesiam sancte Radegundis de Graingaham cum terra eiusdem uille et pertinentiis suis; in episcopatu de Landat ecclesiam sancti Cadoci de Lancadoc cum capellis sancti Liwiti de Lantiwit et sancti Mohan de Lanmohan et sancti Thome de Castro Nouo, capellam sancti Thome de Panrox, ecclesiam sancti Kinephaut de Rokeuilla, ecclesiam sancti Guingaloci; in episcopatu Wincestrie ecclesiam de Suintona, ecclesiam de Nortuna, ecclesiam de Morthona; in episcopatu Parisien(si) ecclesiam sancti Eugenii de Diogilo cum ecclesiis sancti Petri de Gonissa, ecclesiam sancti Dionisii de Dunie, ecclesiam sancti Marcelli de sancto Dionisio, ecclesiam sancti Martini de Groleyo, ecclesiam sancti Desiderii cum capellis sancte Marie de Brueriis et sancti Thome, ecclesiam sancti Clari de Gomet castello cum ecclesiis sancti Germani de Gomet uilla et sancte Marie de Bogiualle et sancte Marie Magdal(ene) de Moleriis cum omni dignitate et immunitate sua, ecclesiam sancti Remigii iuxta Cheurosam, ecclesiam sancte Marie de Psallis cum capella sancti Iuliani de uilla Iuxa; in episcopatu Carnotensi ecclesiam sancti Martini de Uernolio cum pertinentiis suis; in episcopatu Pictauen(si) ecclesiam sancti Citronii cum ecclesia sancti Petri de Uaredia, ecclesiam sancti Petri de Sarmacolia cum pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie de Uenetio cum antiqua possessione et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Martini de Magneio, ecclesiam sancti Petri de Lineio, monasterium sancti Hilarii de Montiglesio cum capella sancti Nicholai de Sernutio, ecclesiam sancti Hilarii de Fossa, ecclesiam sancte Marie de Tremunz cum capellis sancti Geruasii et sancti Iohannis, ecclesiam sancte Marie de Passauanto cum capella sancti Stephani, ecclesiam sancti Euurtii de Trementinis, ecclesiam sancti Clementini cum capellis sancte Marie de Rato(n)nel et sancti Audoeni et sancte Marie de Premart, ecclesiam sancte Marie de Pinu, ecclesiam sancti Iohannis de Combrennio, monasterium sancti Nicholai de Casa cum ecclesiis sancti Iohannis et sancte Marie de Lemozinaria et sancti Florentii et sancti Laurentii cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iusti de Oniaco, ecclesiam sancti Martini, ecclesiam sancti Hilarii de Septem Fontibus, ecclesiam sancti Nicholai de Culturis cum ecclesia sancti Georgii et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Longo Rete, ecclesiam de Cauis; in episcopatu Xancton(ensi) monasterium sancti Martini de Ponte cum capellis sancte Marie de Carner et de domo elemosinarie et sancti Pauli et sancte Ualerie cum antiqua possessione et pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie et sancti Petri de Boniali, ecclesiam sancti Gregorii de Tectione, ecclesiam sancte Marie de Ussello, capellam sancte Marie de Cadenario, capellam sancte Marie de Chaucros; in episcopatu Engolimen(si) monasterium sancti Florentii de Rupe Focaudi cum ecclesia de Uaura, ecclesiam sancti Bartholomei de Luceac, ecclesiam sancti Iohannis de Nigret, ecclesiam sancti Uincentii, ecclesiam sancti Saluatoris, ecclesiam sancti Caprasii de Agris, ecclesiam sancti Martini de Gaud(is), ecclesiam sancti Seuerini de Castello Nouo; in episcopatu Burdegalen(si) ecclesiam sancti Florentii de Castellione cum capella sancti Symphoriani, ecclesiam sancte Marie de Capella Arlandi; in episcopatu Petragoricen(si) ecclesiam Sancti Martini de Bragerac cum capella sancti Iacobi, ecclesiam sancti Petri de Montkareth cum capella sancte Marie de Monte Rebelli, capellam sancti Sepulchri, capellam sancte Marie de Bracau, capellam sancte Marie de Colis, ecclesiam sancte Eulalie, ecclesiam sancte Marie de Bretenor, ecclesiam sancti Petri de Monte Petroso, ecclesiam sancti Frontonis de Uestionibus; in episcopatu Uasaten(si) abbatiam sancti Firmerii cum appendiciis suis, ecclesiam sancti Bibiani, capellam sancte Marie de Bugione, ecclesiam sancti Romani de Tantelot, ecclesiam sancti Andree do Pelegrue; in episcopatu Bituricen(si) ecclesiam sancti Gundulphi cum ecclesia de Columb(is) et aliis pertinentiis suis. Quam nimirum ecclesiam sancti Gundulphi, cum post possessionem diutinam et confirmationem antecessorum nostrorum Rainaldus quondam Virgionen(sis) abbas querimoniam uobis inde mouisset et sufficienter sub examine memorati antecessoris nostri Adriani pape fuisset controuersia uentilata, suo et fratrum suorum iuditio obtinuistis. Ad hec diffinitiuam sententiam tam super proprietate quam super possessione duarum ecclesiarum, uidelicet sancti Saluatoris et sancti Uiuiani de castro de Ponte, super quibus inter ecclesiam uestram et bone memorie Bernaldum Xanctonen(sem) episcopum controuersia uertebatur, a felicis memorie Alexandro papa predecessore nostro causa cognita promulgatam, sicut in eius scripto autentico exinde facto noscitur contineri, uobis et ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et inconuulsam eam perpetuo manere sancimus. Obeunte uero te etc. Ordinationes quoque etc. Ad hec adicientes etc. Nec episcopis etc. Sane de presbiteris etc. Prohibemus etiam etc. Libertates quoque et immunitates tam in capite quam in membris a personis ecclesiasticis seu mundanis principibus pietatis intuitu uobis indultas et sine inquietudine hactenus obseruatas ratas et inconcussas futuris temporibus statuimus permanere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum beati Florent(ii) monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed locus idem pro beati Florentii reuerentia, cuius gloriosa ibidem pignora esse creduntur, easdem optineat libertates et immunitates, quas quadraginta annis usque nunc sine interruptione legitima tenuit et sicut in predictorum antecessorum nostrorum Iohannis, Calixti, Innocentii, Eugenii, Adriani et Alexandri autenticiscontinetur, et omnia ei quieta et integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica iustitia. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Dat. Veron. per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii V kal. ianuar., indictione V, incarnationis dominice anno Mo. Co. LXXXVIo, pontificatus uero domni Urbani pape tercii anno IIo.