Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 220


Datierung: 1186 12 16
Ausstellungsort: Verona

Urbanus papa priori et fratribus sancti Martini de Brageriac. Ecclesiam uestram cum ecclesia sancti Iacobi, terris, decimis aliisque possessionibus et pertinentiis, quas in presentiarum habetis uel in futurum praestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Liberas autem et absolutas personas de seculo uenientes uel fugientes liceat uobis ad conuersionem recipere sine contradictione. Sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus, ut eorum deuotioni et extremae uoluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi excommunicati sint uel interdicti, nullus obsistat. Ad haec a parrochianis uestris percipiendi decimas et constituta iura liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem etc. Dat. Veron. XVII kal. ianuarii.