Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 219


Dating: 1186 12

Venerabilibus in Christo fratribus et amicis abbati et conuentui sancti Vincentii Cenomannensis Octauianus Dei gratia sanctorum Sergii et Bachi diac(onus) card(inalis), apostolice sedis legatus, ueram in uero salutari salutem. Cum Hugo de Iuliaco miles aduersus uos de iure patronatus super ecclesiam ipsius castri sub audientia nostra contenderet et uos essetis parati sufficienter ostendere ad uos ius patronatus ipsius ecclesie pertinere, ipse ad uenerabilem fratrem nostrum Turonen(sem) archiepiscopum appelauit. Nos autem huic appelationi, sicut iustum erat, nullatenus deferentes testes uestros recepimus. Ex quibus tres sacerdotes iurati dixerunt iamdictum Hugonem ad ecclesiam uestram in capitulum accessisse suppliciter postulantem, ut pietatis intuitu et diuini amoris obtentu prefatam ecclesiam de Iuliaco tunc uacantem cuidam suo filio conferretis, qui, cum in excusationem petitionis non admittende minorem ipsius filii pretenderetis etatem, nichilominus ipse cum instantia supplicabat recolens beneficia, que fuerant ab antecessoribus suis monasterio uestro collata. Alii uero legitimi testes iurati dixerunt se quendam Herbertum ultimum illius ecclesie sacerdotem confitentem audisse, quod ipse ex dono fratrum sancti Vinc(entii) prefatam fuerat adeptus ecclesiam eisque super ea fidelitatis prestiterat iuramentum. Ex priuilegiis quoque tam bone memorie domini pape Eugenii quam venerabilis fratris nostri W. Cenomanen(sis) episcopi sepedictam ecclesiam uobis comperimus confirmatam. Idem etiam episcopus a nobis interrogatus constanter asseruit ius patronatus ad uos in illa ecclesia pertinere. Quocirca de consilio prudentium uirorum ipsius uobis possessionem saluo iure proprietatis adiudicauimus, ut scilicet de ipsa proprietate, quantum ad ius patronatus, ualeat, si forte uoluerit, subiungere questionem.