Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 213


Datierung: 1185Ende März – Anfang April
Ausstellungsort: Verona

Uniuersis Dei fidelibus, ad quos presens carta peruenerit Radulphus Dei gratia sancti Georgii ad uelum aureum diaconus cardinalis salutem. Nouerit uniuersitas uestra, quod, cum magister Willelmus de Tailleburgo ecclesiae sancti Martini Turon(ensis) canonicus et nuntius uniuersa rescripta, quae post aduentum suum ad curiam Romanam contra burgenses Turonenses impetrauerat, magistro Gualterio memoratorum burgensium nuntio ex mandato domini papae a nobis requisitus exhiberet, coram nobis confessus est, quod alia scripta non impetrauerat praeter ea, quorum transcripta in subiecta scedula continentur, et constanter promisit se alia non impetraturum contra praedictos burgenses absque conscientia magistri Gualterii, quamdiu ipse magister Gualterius in curia moram esset facturus. Sunt autem rescripta haec:

1) Remensi archiepiscopo et abbati Maioris Monasterii. Decanus, thesaurarius et capitulum beati Martini Turon(ensis) transmissa nobis insinuatione monstrarunt, quod occasione communiae, quam de communi consilio fratrum quassauimus et nuper per instantiam uestram intelleximus abiuratam, dampna non modica in propriis redditibus pertulerunt. Preterea quidam burgensium mensas tam nummulariorum quam alias et stalla quaedam in manifestum dampnum et grauamen ecclesiae de nouo sine canonicorum licentia erexerunt. Volentes igitur eorum indempnitati consulere discretioni uestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus, si burgenses cum canonicis noluerint uel nequiuerint amicabiliter conuenire, dampna, quae ecclesia in redditibus propriis communiae occasione sustinuerit, resarciri et mensas tam nummulariorum quam alias et stalla, quae in detrimentum ipsius ecclesiae nouiter erexere, subuerti dilatione et appellatione cessante auctoritate apostolica faciatis nullis litteris etc.

2) Turonensi archiepiscopo. Significauerunt nobis dilecti filii nostri decanus, thesaurarius et capitulum beati Martini Turon(ensis), quod uenerabilis frater noster Willelmus Remensis archiepiscopus, sanctae Sabinae cardinalis, apostolicae sedis legatus et dilectus filius noster . . . abbas Maioris Monasterii in quosdam burgensium, qui nundum quassatam iudicio nostro communiam abiurauerant, quando nuntius eorum iter arripuit, excommunicationis sententiam auctoritate apostolica promulgarunt. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictam sententiam ratam habeas et facias contradictione et appellatione cessante per parrochias tuas inuiolabiliter usque ad satisfactionem congruam obseruari.

3) Turonensi archiepiscopo. Significantibus dilectis filiis nostris decano et capitulo sancti Martini Turon(ensis) accepimus, quod, cum R. Absia et filii eius ad commonitionem uenerabilis fratris nostri Willelmi Remensis archiepiscopi, sanctae Sabinae cardinalis, apostolicae sedis legati et . . . abbatis Maioris Monasterii abiurare nollent submonitionem communiae Turonensis, in eos auctoritate apostolica sententiam ecclesiasticam promulgarunt. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus, quousque praedictae submonitionem communiae praefatus R. et filii eius prorsus abiurarent, sententiam, cui subiacent, inuiolabiliter facias contradictione et appellatione postposita usque ad satisfactionem congruam obseruari.

4) Decano, thesaurario et capitulo sancti Martini Turon(ensis). Quanto specialius ecclesia uestra beati Petri iuris existit et a praedecessoribus nostris maioris praerogatiuam obtinuit libertatis, tanto amplius eius necessitati compatimur et commodis et quieti attentius debemus et uolumus prouidere, Eapropter abiurationem communiae uel coniurationis, quam de consilio fratrum quassauimus, quocumque nomine censeatur, receptam per uenerabilem fratrem nostrum Willelmum Remensem archiepiscopum et per dilectum filium nostrum… abbatem Maioris Monasterii, quibus hoc fuerat a nobis concessum, ratam habentes auctoritate apostolica confirmamus coniurationem sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis ad eam deinceps sub quacumque occasione aspiret. Nulli ergo etc.

Et ne huius rei ueritas possit in posterum reuocari, litteris nostris annotari et sigilli nostri munimine fecimus roborari.