Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 214


Datierung: 1185 04 15
Ausstellungsort: Verona

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Remensi archiepiscopo, sanctae Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato et dilecto filio abbati Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri decanus, thesaurarius et capitulum s(ancti) Martini Turon(ensis) transmissa nobis insinuatione monstrarunt, quod occasione communiae, quam de communi consilio fratrum quassauimus et nuper per instantiam uestram intelleximus abiuratam, damna non modica in propriis redditibus pertulerunt. Praeterea quidam burgensium mensas tam nummulariorum quam alias et stalla quaedam in manifestum damnum et grauamen ecclesiae de nouo sine canonicorum licentia erexerunt. Volentes igitur eorum indemnitati consulere discretioni uestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus, si burgenses cum canonicis noluerint uel nequiuerint amicabiliter conuenire, damna, quae ecclesia in redditibus propriis communiae occasione sustinuit, resarciri et mensas tam nummulariorum quam alias et stalla, quae in detrimentum ipsius ecclesiae nouiter erexere, subuerti dilatione et appellatione cessante auctoritate apostolica faciatis nullis obstantibus litteris, si quae apparuerint in iuris ipsius ecclesiae praeiudicium a sede apostolica impetratae. Dat. Veronae XVII kal. maii.