Datierung: 1184 12 04
Ausstellungsort: Verona
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis decano et capitulo beati Martini Turon(ensis) salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu compositionem inter uos et W. militem de Maieto super alnetis, terris et hominibus de Bradio per dilectum filium nostrum G. decanum Carnotensem, cui causa fuerat ab apostolica sede commissa, concorditer factam et ab utraque parte receptam, sicut in scripto eiusdem decani autentico continetur, ratam esse decernimus et stabilem habere uolumus firmitatem. Nemus quoque de Chine iuxta eundem locum situm in ea libertate ac pace, qua illud per quadraginta retro annos et amplius habuistis et adhuc possidetis, uobis et ecclesiae uestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veronae II non. decembris.