Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 210


Datierung: 1184 10 12
Ausstellungsort: Verona

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Herueo abbati et monachis Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Peruenit ad audientiam nostram, quod in obedientiis uestris, quas in diuersis regionibus obtinetis, saepius grauamen infertur, ut ad eas saecularibus clericis uel etiam laicis conferendas uestra frequenter simplicitas inducatur, cum in eis de iure et consuetudine hactenus obseruata monachi debeant esse assidui et in locis illis sub disciplina monastica domino famulare. Ideoque praesentium auctoritate districtius inhibemus, ne in subuersionem ordinis, quem tenere uos conuenit, obedientias ipsas personis saecularibus cuiuslibet importunae petitionis intuitu concedere praesumatis, sed monachis tantum iuxta antiquam consuetudinem assignentur, qui in eis debeant sub disciplinis regularibus conuersari. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veronae II idus nouembris.