Datierung: 1184 11 09
Ausstellungsort: Verona
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Herueo abbati et fratribus Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem.Peruenit ad audientiam nostram, quod uos frequentibus multorum instantia et importunitate cogimini, ut ecclesias non uacantes contra Lateranensis statuta concilii personis debeatis postulantibus polliceri. Vnde fit, ut, quia singulis satisfacere non poteritis, graue inde dispendium in locis pluribus incurratis. Ad remouendum igitur huius improbitatis instantiam praesentium uobis auctoritate mandamus et districte praecipimus, ut nullam promissionem de non uacante ecclesia cuilibet faciatis. Nos enim promissiones huiusmodi factas hactenus post Lateranense concilium irritas esse decernimus et, ne de cetero fiant, auctoritate apostolica prohibemus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veronae V idus nouembris.