Datierung: 1184 11 08
Ausstellungsort: Verona
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum diocesibus Salmurien(se) cenobium obedientias habet, salutem et apostolicam benedictionem. Cum uniuersarum ecclesiarum cura nobis et sollicitudo incumbat, oportet nos oppressoribus earum fortius contraire atque ab ipsarum molestiis eos seueritate canonica cohercere. Ad audientiam siquidem nostram peruenisse noueritis, quod quamplures ex heredibus fundatorum ecclesiarum ad Salmur(iense) cenobium pertinentium Dei timore postposito ecclesias ipsas contra ius et intentionem eorum, qui easdem ecclesias construxerunt, talliis aliisque grauaminibus inquietare presumunt, ita quod homines, qui soliti sunt ibidem manere, illorum nequeuntes sustinere grauamina coguntur ad alia se loca transferre. Quia igitur religiosis locis et quibuslibet Dei ecclesiis contra peruersorum incursus presidium tenemur apostolicum impertiri, fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus, cum a predictis abbate uel monachis fueritis requisiti, malefactores illos moneatis attentius, ut ab illarum ecclesiarum seu obedientiarum uexatione desistant, tallias uel alias exactiones indebitas ab eis exigere uel extorquere exterius uel ulterius non presumant et de hucusque iniuste ablatis satisfactionem exhibeant competentem. Quod si hec uobis commonentibus exequi pretermiserint, unusquisque parrochianos suos sublato appellationis obstaculo canonica seueritat percellat, quam usque ad satisfactionem faciat inuiolabiliter obseruari Dat. Veron. VI idus nouembr.