Datierung: 1184 11 08
Ausstellungsort: Verona
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Ven(erabilibus) fratribus archiepiscopis et episcopis, sub quibus monasterium sancti Florentii ecclesias habere dignoscitur, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut dilectorum filiorum nostrorum monachorum sancti Florent(ii) nobis conquestio patefecit, capellani, quos in suis habent ecclesiis, cum ipsis sacramento teneantur astricti ad iura monachorum seruanda penitus illibata, ipsi sacramenti religione contempta redditus et oblationes monachorum, que ad ipsorum manus proueniunt, in dispendium monachorum pro sua uoluntate distribuunt et parrochianos suos ad persoluenda debita non compellunt. Nos ergo monachorum dispendiis paterna sollicitudine prouidere uolentes fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus eorum presbiteros ab hac presumptione desistere moneatis et, si opus fuerit, contradictione et appellatione postposita per censuram ecclesiasticam compellatis. Dat. Veron. VI idus nouembr.