Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 203


Datierung: 1184 11 04
Ausstellungsort: Verona

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis priori et conuentui de Roca Fulcaudi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesias inferius annotatas cum pertinentiis suis, sicut eas iuste et pacifice possidetis, uobis et monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, scilicet ecclesiam sancti Florentii, ecclesiam sancti Saluatoris, ecclesiam sancte Marie de Lauaur(o), ecclesiam sancti Seuerini de Castro Nouo, ecclesiam sancti Uincentii, ecclesiam sancti Bartholomei de Luzac, ecclesiam sancti Iohannis de Negreto et ecclesiam sancti Capriani de Agris. Concedimus etiam uobis, ut eos, qui in monasterio uestro elegerint sepulturam, nisi excommunicati uel interdicti fuerint, liceat uobis, saluo iure ecclesiarum parrochialium, sepelire. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veron. II non. nouembr.