Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 204


Datierung: 1184 11 05
Ausstellungsort: Verona

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Ven(erabilibus) fratribus Turon(ensi) archiepiscopo et suffraganeis eius episcopis et dilecto filio Pictauen(si) electo salutem et apostolicam benedictionem. Operibus pietatis intentos esse uos conuenit, ut ea per uos ipsos efficere et ad complementum eorum uestros debeatis subditos prouocare. Quapropter fraternitati uestre presentium significatione mandamus, ut subditas uobis plebes monere propensius et inducere laboretis in remissionem peccatorum studiosius iniungentes, ut ad confirmationem pontis, qui apud Salmurum super Legirim est inceptus, pias debeant elemosinas destinare, quibus ecclesia Salmuren(sis) conuenienter adiuta opus possit perficere, quod incepit, et ipsi eiusdem operis adiutores per hec et alia bona, que Deo inspirante peregerint, ad premium eterne retributionis attingant. Dat. Veron. non. nouembr.