Datierung: 1183 05 18
Ausstellungsort: Velletri
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Herueo abbati et conuentui Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu quicquid iuris in ecclesia s(ancti) Geruasii de Gisortio Iohannes de Gisortio et antecessores eius in praesentatione presbyteri habuerunt, post spontaneam resignationem ipsius Iohannis ad petitionem eius a uenerabili fratre nostro Rothomagensi archiepiscopo fratribus uestris apud s(anctum) Audoenum de Gisortio commorantibus in perpetuam eleemosynam datum, sicut canonice et sine controuersia possidetis et in scripto autentico plenius continetur, deuotioni uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Velletr. XV kal. iunii.