Datierung: 1183 02 11
Ausstellungsort: Velletri
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Herueo abbati et conuentui Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Ea, que uel amicabili compositione uel iudicio rationabili sunt decisa, robur debent a nobis irrefragabilis auctoritatis assumere et perpetuam obtinere fauore apostolico firmitatem, ut in dissolutione caritatis et pacis sopita se non erigat improbitas iurgiorum, cum nostrae confirmationis obiectu coercetur impetus litigantium. Eapropter, dilecti in domino filii, paci et tranquillitati uestrae paterna in domino sollicitudine prouidentes permutationem et excambium, quod factum est a uobis et a dilecto filio abbate s(ancti) Maglorii Parisiensis cum assensu capituli sui de quibusdam domibus in regno Franciae constitutis, scilicet de prioratibus de Versaliis, Caluomonte, Califer, quas cum suis pertinentiis Elias abbas s(ancti) Maglorii eiusdemque monasterii conuentus in permutatione et excambio Lehonensis coenobii et appenditiorum eius a uobis accepisse noscuntur, sicut id rationabiliter et absque prauitate factum est et in scriptis autenticis continetur, insuper compositionem inter uos et uenerabilem fratrem nostrum A. episcopum s(ancti) Maclouii super prioratu de Lehuns et aliis quibusdam rebus initam, sicut canonice facta est et ab utraque parte recepta et in scriptis redacta, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Velletr. III idus februarii.