Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 185


Datierung: 1183 01 16
Ausstellungsort: Velletri

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus Cenomannensi et Carnotensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Cum nostris fuisset auribus intimatum, quod quidam maiores ac ditiores ecclesiae beati Martini canonici plures in eadem ecclesia canonicos ordinar[i facerent, quam] de redditibus honeste sustentari [possent…..] et talibus conferre personis praebendas ecclesiae niterentur, quae nec[……] credebantur existere, quod […..] mino [....] dum […..] ecclesiae […..] concedi deberent, uobis per scripta nostra mandasse meminimus, ut ad eandem ecclesiam pariter accedentes [……..] ipsius proh[ibitionis…..] praebendas personis [tantum] idoneis assignarent uel non plures ordinarent in ea canonicos, quam de redditibus congrua[m possent] sustentationem habere. Licet autem praedicti canonici nostram per uos super his, sicut audiuimus, prohibitionem [acceperunt], dilecti filii [nostri] Isorardus, Iohannes de Insula et I. Ricardi et plures alii canonici ipsius ecclesiae attendentes, quod ordina […..] disponebant ….. esset ecclesiae satis honesta et ipsis admodum grauis existeret et damnosa, facta ex parte nostra inhibitione, [ne abs]que uestro consilio et mandato aliquid ordinare praesumerent, ad nostram audientiam appellauerint, illi inceptae malitiae insistentes [……..]em aliter quam decuit, processerunt. Quoniam igitur in multorum dispendium non est dubium redundare, si factis ad Romanam ecclesiam appellationibus minime deferatur neque, quod in eadem ecclesia minus ordinate geritur, cum ad nos nullo mediante pertineat, relinqui patimur incorrectum, fraternitati uestrae per iterata scripta mandamus, quatinus ad ipsam ecclesiam accedentes, quod post appellationem ad nos factam temere praesumptum esse uideritis, nullius contradictione uel appellatione obstante in irritum reuocetis. Si autem ipsius ecclesiae redditus ad complendum tantum numerum praebendarum insufficientes esse constiterit, non permittatis in ea plures canonicos ordinari, quam de bonis illius honeste sustentari posse credantur. Si uero ad tantum numerum redditus ecclesiae sufficientes esse noueritis, eas tantummodo sustineatis in eadem ecclesia personas institui, quae scientia et uitae merito ad habendum in ecclesia Dei locum idoneae reputentur. Caeterum si de aliis inter canonicos ipsius ecclesiae quaestio fuerit in auditorio uestro proposita, canonica moderatione adhibita terminetur a uobis aut ad nos cum uestrarum litterarum testimonio referatur, ut diligenti examinatione praemissa debitum prauis eiusdem ecclesiae consuetudinibus remedium opponatur et ipsa ecclesia nobis insistentibus melioribus proficiat institutis. Fructus autem praebendarum, quae praedictis Isor., I. de Insula et I. Ricardi, postquam uiam ad prosequendam appellationem ipsam arripuerunt ad nostram ueniendi praesentiam, prouenissent, eis faciatis appellatione remota restitui aut recompensationem congruam exhiberi. Dat. Velletri XVII kal. februarii.