Datierung: 1182 03 06
Ausstellungsort: Lateran
LVCIVS episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus.. abbatisse et sanctimonialibus Fontis Ebraudi salutem et apostolicam benedictionem. Religiosis personis annuere et earum iustis postulationibus consensum facilem impertiri et ordo iuris exigit et caritas postulat ordinata, ut illis saltem, quas sexus fragilitas opprimit, apostolice tuitionis presidium suffragetur. Hac igitur consideratione rationis inducti et uestris nichilominus precibus inclinati concessiones, donationes, libertates et inmunitates uobis et monasterio uestro ac hominibus uestris a G. quondam domino Montis Sorelli et uxore eius pietatis intuitu factas, sicut in instrumento ipsius G. et scripto autentico bone memorie P. Pictauen(sis) episcopi continetur, uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. II non. martii.