Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 177


Datierung: 1181 04
Ausstellungsort: Tours

Henricus Dei gratia Albanensis episcopus, apostolice sedis legatus Dilectis in Christo filiis decano et capitulo beati Martini Turonensis salutem et sinceram in domino dilectionem. Attendentes ad ecclesiam uestram tam ex certa relatione uestra quam ex priuilegiorum uestrorum inspectione intelleximus, quod inter uos et prepositos et firmarios uestros de mandato apostolico per uenerabiles fratres nostros Willelmum Remensem et Stephanum Bituricensem archiepiscopos super redditibus uestris uobis ad statutos terminos reddendis institutio facta fuit, et eam a nobis confirmari petistis. Nos itaque iuste petitioni uestre grato concurrentes assensu dictam institutionem, sicut a dictis episcopis iuste et rationabiliter facta est, auctoritate domini pape et nostra confirmamus mandantes et precipientes eam inuiolabiliter obseruari.