Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 176


Datierung: 1181 04 21
Ausstellungsort: Tusculanum

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus abbatisse et monialibus sancte Marie Andeg(auensis) salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri abbas et monachi Lucianenses transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod apud Prugn(iacum) prioratum detinetis, quem ad se asserunt pertinere. Unde quoniam non decet religionem uestram uobis, quod iuris uestri non est, illicite usurpare, uniuersitati uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus predicto abbati et fratribus prescriptum prioratum occasione et dilatione postposita restituatis pacifice possidendum uel in presentia uenerabilium fratrum nostrorum Pictauen(sis) et Nannetensis episcoporum uel alterius eorum, si uterque presens non fuerit, plenam exinde iusticiam exhibeatis. Nos enim eisdem episcopis dedimus in mandatis, ut, si neutrum horum efficere uolueritis, alteram partem in possessionem prelibati prioratus appellatione remota inducant. Dat. Tusculan. XI kal. maii.