Datierung: 1176
Ausstellungsort: Marmoutier
P. Dei gratia tit(uli) sancti Grisog(oni) presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus. Omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, in domino salutem. Ne in dubium ueniant, que geruntur, et usus habet et qualitas negociorum requirit, ut, ne obliuione effugiant, litteris alligentur. Sane cum dilectus frater noster Sulpicius ad amministrationem Cormaricen(sis) monasterii uocatus fuisset et a canonicis beati Martini uenerabili fratri nostro B. Turonen(si) archiepiscopo pro consequendo benedictionis munere presentatus, predictus archiepiscopus respondit, quod ad presentationem canonicorum eum nulla ratione reciperet, nisi monachi eiusdem monasterii ipsum sibi, sicut consuetudinis fuerat, presentarent. Asserebat enim, quod monachi eum sibi presentare deberent, et paratus erat probare, quod predecessor ipsius electi sibi fuisset a monachis eiusdem monasterii presentatus. Canonici uero e contrario affirmabant, quod presentatio ad ipsos spectaret, cum multos alios ipsius monasterii abbates bone memorie aliis archiepiscopis Turon(ensibus) presentassent et in presentatione abbatis uox monachorum nulla esse deberet. Cum autem contentio illa apud Maius Monasterium ad nostram audientiam fuisset delata, nos attendentes paupertatem predicte Cormar(icensis) ecclesie et nolentes, ut in occasione litis illius afflictio adderetur afflicte, memoratum archiepiscopum, ad quem benedictio ipsius abbatis spectare dinoscitur, rogauimus et ei apostolica auctoritate iniunximus, ut hac uice non ad presentationem canonicorum, sed ad solum mandatum apostolicum memoratum electum, saluo iure utriusque, benediceret, ita quod ex hoc partibus nullum preiudicium in suo iure posset futuris temporibus generari.