Datierung: 1177 01 27
Ausstellungsort: Siponto
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis . . . abbati et capitulo Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Cum uelimus paci et quieti uestrae paterna sollicitudine prouidere non immerito satagendum nobis est et studendum, ne super his, quae sunt compositione uel iudicio terminata, possitis in posterum indebite molestari. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus annuentes compositionem, quam cum abbate de Bellabrancha super quibusdam decimis fecisse noscimini, sicut de libero et spontaneo assensu partium sine prauitate facta est et in autentico scripto utriusque monasterii continetur, ratam habemus et firmam eamque auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus Statuentes, ut nulli etc. Dat. Sypont. VI kal. februarii.