Datierung: 1176
Quae in ecclesia Dei ad eiusdem honorem deuote instituuntur, ut illeso permaneant tenore nec eadem uel antiquitatis uel aliqua malignitatis demoliri possit rubigo, scriptis annotari debent et muniri. Hinc est, quod ego Philippus decanus, Gaufridus thesaurarius, Willelmus praecentor, Hamelinus magister scolarum, Obertus subdecanus, Angerius cellerarius uniuersumque capitulum beati Martini Turonensis notum posteris scripto praesenti efficimus, quod confratres et conciues nostri de Nouo Castro deuotione et amore beati Martini diuinitus inspirati in capitulum nostrum uenientes pro animabus suis et suorum communi assensu instituerunt, quod semper die ac nocte continue duo cerei, uterque unius librae, ad sepulchrum beati Martini arderent, ita quod consumptis duobus cereis usque ad mensuram pedis duo cerei denuo apponentur. Ut autem istud inconcussa et illaesa semper nitatur firmitate, ad hoc efficiendum dederunt redditus omnes confraternitatis, quae dicitur beati Martini, cum omnibus prouentibus eorum et redditus omnes confraternitatis, quae dicitur beati Iacobi, cum omnibus prouentibus eorum et redditus omnes confraternitatis, quae dicitur beatae Mariae Magdalene, cum omnibus prouentibus eorum et omnes redditus confraternitatis, quae dicitur beati Martialis, insuper et XII pares beati Martini, scilicet quatuor capicerii et octo septimanarii. Ad huiusmodi beneficii auxilium de altaris redditibus VIII libras quolibet anno reddendas statuerunt, ex quibus a quatuor capiceriis quatuor librae dabuntur et aliae quatuor ab octo septimanariis. Dabuntur autem per hos terminos: quatuor librae in octauis pentecostes et quatuor librae in octauis beati Martini hyemalis. Nos autem pro huius beneficii caritate mutuam caritatis uicem recompensantes statuimus omnes confratres praedictorum confraternitatum tam moderni quam praeteriti uel futuri participes essent omnium orationum, quas nos uel successores nostros in ecclesia beati Martini facere continget. Praeterea statuimus, quod omni anno tertio die ante festum beati Martini, quod est in maio, post lectionem, quae legitur in capitulo, statim nomina omnium confratrum nostrorum defunctorum scriptis annotata in audientia recitabuntur et eosdem ibidem capitulum absoluet. Sero autem uigilia celebris fiet pro eisdem. Sequenti die missa pro eisdem celebrabitur solemnis. Siue autem ecclesia interdicta fuerit siue non, classicum celebre ante missam pulsabitur, pro quo pulsando duodecim nummi dabuntur, qui de praedictarum confraternitatum redditibus sumentur, et item de eisdem triginta solidi dabuntur canonicis, qui missae et uigiliae interfuerint, communiter erogandi. Ad haec pro eodem beneficio altare beati Iuliani, quod est in ecclesia nostra, cum prouentibus suis sacerdoti eidem seruituro concessimus, quem sacerdotem subdecanus in capitulo nostro praesentabit, qui praesentatus ibidem iurabit, quod pro hoc beneficio sibi concesso nihil dedit, nihil promisit nec aliquis pro eo ipso sciente et quod, si postea comparuerit aliquem aliquid promisisse aut dedisse, ipse inde nihil soluet. Iurabit etiam, quod ante illud altare quolibet die pro defunctorum confratrum animabus uigiliam, missam et omnes horas cantabit uel alium pro se cantare faciet, excepto die natalis domini, sexta feria et sabbato ante pascha et ipso die paschae et die pentecostes et excepto die omnium sanctorum, in quibus diebus pro defunctis cantari non solet. Ipse autem sacerdos non sine magna causa et sufficienti ratione ab altaris illius administratione praescripta et beneficio poterit amoueri. Ad horum autem cereorum curam et procurationem confratres ex confratribus communiter clericos elegerunt Obertum subdecanum, Angerium cellerarium, magistrum Garnarium, magistrum Robertum; laicos Hugonem de Furcis, Radulphum de Furcis, Baronem, Iulianum Mangoti. Quando autem aliquis praenominatorum procuratorum decesserit, residui confratres tam clerici quam laici communi consensu tam clericum quam laicum ad hanc procurationem substituent. Quod si inter clericos et laicos aliqua discordia emerserit, quod Deus auertat, nihilominus tam clerici quam laici praedictam institutionem ratam omnibus modis habebunt nec eandem in aliquo impedire praesument. Idipsum, ut praedictum est, dispositum uenerabilis Petrus tituli sancti Grisogoni sacerdos cardinalis et apostolicae sedis legatus tunc Turonis adueniens audiuit, approbauit et sub anathematis interminatione confirmauit. Postea uero dominus papa hoc audiens ad petitionem nostram confirmauit et sigilli sui impressione roborauit et huic institutioni obuiantes anathematis uinculo innodatos decreuit. Actum hoc anno incarnationis domini MCLXXVI, Alexandro papa residente, Ludouico Francorum rege feliciter regnante, Bartholomaeo Turonensi pontifice.