Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 148


Datierung: 1174 04 29
Ausstellungsort: Anagni

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis canonicis beati Martini Turonensis salutem et apostolicam benedictionem. Significauit nobis dilectus filius noster cellerarius ecclesiae uestrae, quod ipse iuxta uotum suum de assensu uestro statuit de bonis propriis duos cereos cotidie in matutinalibus missis et perpetuo magistro altari superponendos et cereos uniuersis canonicis uestris in festiuitate pentecostes, qui eodem die tertiae, processioni et sollemni missae cum cappis sericis interfuerint, perpetuo conferendos. Ne igitur, quod praefatus cellerarius in hac parte de assensu uestro statuit, praesumptione quorumlibet immutetur, constitutionem ipsius cellerarii, sicut de assensu uestro facta est et sigilli uestri munimine roborata, ratam et firmam habemus eamque auctoritate apostolica confirmantes praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Anagniae III kal. madii.