Dating: 1174 04 29
Place of Composition: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis decano, thesaurario et capitulo beati Martini Turonensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum sitis speciales Romanae ecclesiae filii et ecclesia uestra specialiter nostri iuris existat, prompto animo, sicut debemus, profectibus et incrementis uestris intendimus et iustas petitiones uestras tam libenter quam efficaciter exaudimus, ut feruentiores in nostra deuotione debeatis existere, cum in his, quae a nobis rationabiliter petieritis, commode fueritis et celeriter exauditi. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum apostolica auctoritate statuimus, ut possessiones, quae ab ecclesia uestra ad censum uel in feodum tenentur, nemini liceat alii nisi eiusdem ecclesiae canonicis uendere seu comparare, dummodo eas canonici pro communi utilitate comparare uoluerint aut etiam pro priuata, ita quidem quod inde tantum ecclesiae uel uenditori dare debeant, quantum alius sine fraude et dolo de ipsis possessionibus dare uoluerit. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Anagniae III kal. maii.