Datierung: 1174 04 28
Ausstellungsort: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parrochiis malefactores ecclesiae beati Martini Turonensis esse contigerit, salutem et apostolicam benedictionem. Nullus uestrum, sicut arbitramur, ignorat, quomodo ecclesiastica sententia, quae in quoslibet pro suis excessibus promulgatur, non debeat sine satisfactione congrua relaxari. Unde cum uelimus pastorali sollicitudine prouidere, ne malefactores, qui ad diripienda iura beati Martini Turonensis uiolentas manus extendunt aut alias in ipsam ecclesiam debacchantur, de suis excessibus poenam possint debitam euitare, fraternitati uestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus et mandando praecipimus, quatenus malefactores praescriptae ecclesiae, si qui a uobis uel ab aliquibus uestrum aut etiam a canonicis iamdictae ecclesiae uobis nolentibus uel immoderate differentibus eos excommunicare iuxta tenorem priuilegii nostri, quod ipsis indulsimus, excommunicati fuerint, nullus uestrum praesumat absoluere, donec per eosdem uobis canonicos innotescat eosdem malefactores eidem ecclesiae super bis digne satisfecisse, pro quibus sententia fuerint excommunicationis astricti. Hat. Anagniae IIII kal. madii.