Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 146


Datierung: 1174 03 18
Ausstellungsort: Anagni

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Roberto abbati Maioris Monasterii eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Quanto monasterium uestrum etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis: locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, ex dono Gauterii de Gastica cognominato Chabetius mansuram, quae fuit Giraldi de Coltreio, consistentem in montibus et a castello, quod Bellumuidere dicitur, quatuor millibus distantem cum bosco, plano sabuloque ac marisco et cum omnibus consuetudinibus suis, uicaria scilicet, herbatia et ariculatu, ex donatione domni Petri domini Gasnapiae quamdam terram, quae Petronaria dicitur in quo quarterium continetur, et eiusdem terrae decimam, totam decimam de Landes de Vhuchelop, ex dono Galterii et Goscelini et Gaufridi filii eius boscum et salinarium de Ulmeia, ex donatione Petri de Gasnapia terram, quam habetis apud Salartenam, landas de Pulcra Quercu in ea libertate et integritate, sicut uobis concessa est, uobis et ecclesiae uestrae nihilominus confirmamus; ex donatione Petri de Gasnachia dimidium censum uillae, quae dicitur Punzabert, et furnum et quosdam reditus annuales, qui uulgo pascharea appellantur, et de bosco quantum unus asinus posset singulis diebus aufferre, decimam furni Gasnapiae, decimam lanae, nouem uellera et sex agnos et duos sextarios ordei, decimam de terra Arberti Clarebaudi, quicquid Arbertus Clarebaudi habebat in terra Feliceriae, decimam omnium uinearum Arberti Clarebaudi et tres solidos censuales subter Rupem Fontis Ordini, totam decimam terrae, quam solebat habere Arbertus Clarenbaudi Enquinescaus, totam terram s(ancti) Martini, quae est inter terram Salartenae et terram molendini monachorum, ex donatione Goscelini Piguras salinas. Liceat quoque uobis clericos etc. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum etc. Sepulturam quoque etc. Obeunte uero te etc. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Alexander catholicae ecclesiae episcopus ss.

Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss.

Ego Bernardus Portuensis et s(anctae) Rufinae episcopus ss.

Ego Gualterius Albanensis episcopus ss.

Ego Iohannes presb. card. sanctorum Iohannis et Pauli tit. Pamachii ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. s(anctae) Anastasiae ss.

Ego Guillelmus tit. s(ancti) Petri ad uincula presb. card. ss.

Ego Boso presb. card. s(anctae) Pudentianae tit. Pastoris ss.

Ego Petrus presb. card. tit. s(ancti) Laurentii in Damaso ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. s(ancti) Marci ss.

Ego Manfredus presb. card. tit. s(anctae) Ceciliae ss.

Ego Petrus presb. card. tit. s(anctae) Susannae ss.

Ego Petrus presb. card. tit. s(ancti) Chrysogoni ss.

Ego Arditio diac. card. s(ancti) Theodori ss.

Ego Cynthius diac. card. s(ancti) Adriani ss.

Ego Hugo diac. card. s(ancti) Eustachii iuxta templum Agrippe ss.

Ego Vitellus diac. card. sanctorum Sergii et Bacchi ss.

Ego Hugo diac. card. s(ancti) Angeli ss.

Hat. Anagniae per manum Gratiani sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi et notarii XV kal. aprilis, indictione VII, incarnationis dominicae anno MCLXXIII, pontificatus uero domni Alexandri pape III anno quintodecimo.