Datierung: 1173 08 07
Ausstellungsort: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Bartholomeo decano, Roberto thesaurario et uniuerso capitulo ecclesiae beati Martini Turonenis tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Cum omnibus ecclesis … seruentur. Claustrum autem etc. Presbyteri quoque et clerici infra ecclesiae uestrae ambitum et in ecclesia sancti Venantii et in ecclesia sancti Petri, quae de Cardineto dicitur, et in aliis cellulis et oratoriis uestris infra claustrum commorantes cum ipsis ecclesiis in ea, qua praeteritis temporibus libertate manserunt, de caetero maneant. Castrum quoque ipsius loci usque ad fluuium Ligeris cum omnibus pertinentiis suis in ea libertate et immunitate, qua hactenus habuistis et in regum priuilegiis continetur, uobis confirmamus. Ad haec de consueta clementia et benignitate sedis apostolicae et de communi fratrum nostrorum consilio et assensu uobis duximus indulgendum, ut, si archiepiscopi uel episcopi, in quorum episcopatibus malefactores uestri fuerint, tertio per interuallum trium mensium a uobis reuerenter et deuote atque humiliter requisiti de ipsis usque ad annum uobis et ecclesiae uestrae plenam et sufficientem iustitiam non exhibuerint, extunc habito saniori consilio et maturitate, qua decet, seruata liceat uobis eos auctoritate nostra infra missarum solemnia nullius appellatione uel contradictione obstante excommunicationis uinculo innodare. De his autem, qui fidelitatem uobis promiserunt et iuramento etiam firmauerunt stare iustitiae capituli uestri iuxta consuetudines ecclesiae uestrae, si infra sex menses, postquam archiepiscopi uel episcopi, quorum parrochiani sunt, a uobis requisiti fuerint, eos secundum quod diximus de aliis, quod uobis iurarunt, non compulerint adimplere, eandem per omnia auctoritatem uobis concedimus et conferimus potestatem. Adicimus quoque, ut, quos de malefactoribus uestris archiepiscopi uel episcopi excommunicauerint, liberum sit uobis excommunicatos denuntiare, statuentes ut nulli archiepiscopo uel episcopo uel alii ecclesiasticae personae liceat excommunicationis uel interdicti sententiam, quam in praedictos malefactores et iuratos uestros seruata forma et ordine, quem diximus, de communi consilio uel maioris et sanioris partis rationabiliter protuleritiis, sine satisfactione congrua relaxare, sed usque ad dignam emendationem sententia ipsa rata et firma permaneat et irrefragabiliter obseruetur. Sane chrisma etc. Canonicum autem uestrum, si ecclesiarum, quae ad ius archiepiscopi pertinent, canonicus fuerit, beneficio refutato excommunicandi idem archiepiscopus non habeat facultatem. Praeterea praesenti decreto sancimus, ut nullus, qui terras uel possessiones aliquas a uestra ecclesia habeat, eas sine assensu uestro in uita uel in morte a dominio uestro ualeat quomodolibet alienare. Ecclesias uero, feoda, possessiones et decimas ad ecclesiam uestram spectantes, ne ipsi ecclesiae culpa possint detinentium deperire, ad ius et proprietatem beati Martini ecclesiae quolibet iusto titulo auctoritate apostolica uobis liceat reuocare. Decernimus ergo etc., salua in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen.
R. Ego Alexander catholicae ecclesiae episcopus.
Ego Hubaldus Hostiensis episcopus.
Ego Bernardus Portuensis et sanctae Rufinae episcopus.
Ego Gualterius Albanensis episcopus.
Ego Guillelmus presb. card. tit. sancti Petri ad uincula.
Ego Boso presb. card. sanctae Pudentianae tit. Pastoris.
Ego Petrus presb. card. tit. sancti Laurentii in Damaso.
Ego Ioannes presb. card. tit. sancti Marci.
Ego Oddo diac. card. sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Cinthius diac. card. sancti Adriani.
Ego Manfredus diac. card. sancti Georgii ad uelum aureum.
Ego Hugo diac. card. Sancti Eustachii iuxta templum Agrippae.
Ego Vitellus diac. card. sanctorum Sergii et Bacchi.
Ego Petrus diac. card. sanctae Mariae in Aquiro.
Ego Hugo sancti Angeli diac. card.
Dat. Anag. per manum Gratiani sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi et notarii septimo idus augusti, indictione VI, incarnationis dominice anno millesimo centesimo septuagesimo tertio, pontificatus uero domni Alexandri papae tertii anno decimo quarto.