Datierung: 1174 02 25
Ausstellungsort: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum episcopatibus ecclesie Maioris Monasterii consistunt, salutem et apostolicam benedictionem. Cum uniuersarum ecclesiarum iura ex iniuncto nobis apostolatus officio pastorali debeamus sollicitudine conseruare, pro earum conseruacione propensiori cura tenemur esse solliciti, que ad iurisdictionem beati Petri et prouisionem nostram noscuntur specialius pertinere. Hac itaque ratione inducti fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus presbiteros ecclesiarum prescripti monasterii abbati et fratribus eiusdem loci integre, sicut dignum est, et plene respondere et eos, qui ipsis iuramenti sacramento astricti sunt, si contra ius iurandum ueniunt et satisfacere noluerint, coram ipsis iusticie stare contradictione et appellacione postposita compellatis illud in hac parte sollicite prouisuri, quod prescripto mon(asterio) ius suum conseruari ualeat penitus et illesum et illi penam debitam perferant, qui iuramenti uel fidelitatis prestite in uobis fuerint transgressores. Dat. Anagnie V kal. mart.