Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 142


Datierung: 1173 07 27
Ausstellungsort: Anagni

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Bartholomeo decano, Roberto thesaurario et capitulo beati Martini Turononensis salutem et apostolicam benedictionem. Hortatur nos et admonet cura suscepti regiminis et integritas rationis exposcit, ut commodis et profectibus ecclesiae uestrae, quae speciali priuilegio libertatis munita nulli nisi Romano pontifici subesse dinoscitur, pastorali debeamus sollicitudine et cura intendere et, ne prauorum incursibus uel direptionibus quoquo modo possit exponi, attentiori studio et diligentia prouidere. Inde est, quod uobis de consueta clementia et benignitate sedis apostolicae et de communi fratrum nostrorum consilio et assensu duximus indulgendum, ut, si archiepiscopi uel episcopi, in quorum episcopatibus malefactores uestri fuerint, tertio per interuallum trium mensium a uobis reuerenter ac deuote atque humiliter requisiti de ipsis usque ad annum uobis et ecclesiae uestrae plenam et sufficientem iustitiam non exhibuerint, extunc habito saniori consilio et maturitate, quae decet, seruata liceat uobis eos auctoritate nostra infra missarum solemnia nullius appellatione uel contradictione obstante excommunicationis uinculo innodare. De his autem, qui fidelitatem uobis promiserunt et iuramento etiam firmarunt stare iustitiae capituli uestri iuxta consuetudines ecclesiae uestrae, si eos infra sex menses, postquam archiepiscopi uel episcopi, quorum parrochiani sunt, a uobis requisiti fuerint, secundum quod diximus de aliis, uobis, quod iurarunt, non compulerint adimplere, eandem per omnia uobis auctoritatem concedimus et conferimus potestatem. Adicimus quoque, ut, quos de malefactoribus uestris archiepiscopi uel episcopi excommunicauerint, liberum sit uobis eos excommunicatos denuntiare statuentes, ut nulli archiepiscopo uel alii ecclesiasticae personae liceat excommunicationis uel interdicti sententiam, quam in praedictos malefactores et iuratos uestros seruata forma et ordine, quem diximus, de communi consilio uel maioris et sanioris partis rationabiliter protuleritis, sine satisfactione congrua relaxare, sed usque ad dignam emendationem sententia ipsa rata et firma permaneat et irrefragabiliter obseruetur. Si quis autem etc. Dat. Anagniae VI kal. augusti.