Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 137


Datierung: 1170 04 24
Ausstellungsort: Veroli

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribu Bituricensi, Senonensi, Turonensi archiepiscopis et eorum suffraganeis, Lingonensi quoque et Pictauensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ecclesia beati Martini Turonensis nullum habet praeter Romanum pontificem episcopum uel pastorem et ad iurisdictionem beati Petri et nostram nullo mediante specialiter spectat, ipsam quadam singulari affectione tenemur diligere et tam per nos quam per eos, qui in partem iniunctae nobis sollicitudinis assumpti noscuntur, in iustitiis suis manutenere propensius et fouere. Inde est, quod fraternitatem uestram per apostolica scripta monemus, mandamus atque praecipimus, quatenus iura et possessiones praescriptae ecclesiae, quas in uestris episcopatibus habere dignoscitur, pro reuerentia beati Petri et nostra iuxta officii uestri debitum manutenere, defendere et conseruare curetis et, quoties de malefactoribus suis parrochianis uestris apud uos quaerelam deposuerit, eos uel ad iustitiam faciendam commoneatis, adstrictius compellatis et, si illi legitime moniti satisfacere noluerint, eos usque ad condignam satisfactionem censura ecclesiastica percellatis et ita eidem ecclesiae suam iustitiam conseruetis, quod pro defectu iuris non cogatur ad apostolicam sedem recurrere. Quod nisi feceritis, nos auctore domino ita prouidebimus, quod praelibata ecclesia sine sollicitudine uel labore uestro suam plenius consequetur iustitiam. Dat. Verul. VIII kal. maii.