Datierung: 1170 03 10
Ausstellungsort: San Germano
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis B. decano et capitulo beati Martini Turonensis salutem et apostolicam benedictionem. Ea, quae in sacris Dei ecclesiis pro generali commodo cum rationabilis prouidentiae moderamine sunt constituta, apostolica debet auctoritas roborare et, ne temeritate quorumlibet immutentur, praesidii et tuitionis suae fauore munire, ut ecclesiae ipsae maiori pace gaudeant et quiete et in suo statu firmius et solidius conseruentur. Ex relatione siquidem uenerabilis fratris nostri W. Senonensis archiepiscopi, apostolicae sedis legati, manifeste accepimus, quod, cum ipse pariter et uenerabilis frater noster St. Meldensis episcopus ad ecclesiam uestram, sicut a nobis in mandatis receperant, accessissent, de redditibus capituli, unde magnum scandalum erat, communi prouidentia ita statuerunt, quod praepositi, qui modo sunt, praeposituras suas a capitulo toto uitae suae tempore tam in nummis quam in annonis sub certis modiationibus receperunt et annonas in octauis Omnium Sanctorum, nummorum uero quosdam in octauis sancti Andreae et quosdam in octauis paschae, annonas etiam de molendinis prouenientes in octauis paschae se reddituros iurarunt. Sane quoniam praepositi ad terminum, qui eis erat assignatus, modiationes suas reddere non solebant, statuerunt praefati archiepiscopus et episcopus, ut de caetero a modiatione cadet, qui ad terminum praefixum non redderet, quod iurauit, et extunc, quicumque plus daret, omni contradictione cessante modiationem haberet. Constituerunt insuper, ut praepositis, qui nunc supersunt, decedentibus capitulum redditus suos, ubicumque sint, dandi licentiam habeat cuilibet plus offerenti, ita quod in hoc aliquis contradictionis obstaculum non possit inferre. Idipsum quoque de precariis et de omnibus possessionibus capituli statuerunt. Quam utique institutionem ratam et firmam habentes et scripti nostri munimine roborantes, ut de caetero firmiter et inconcusse seruetur, apostolica auctoritate praecipimus. Verum quoniam, quanto ecclesia uestra magis celebris et famosa existit, tanto studiosius ad eius debetis ornatum intendere et decorem, uobis praesentium significatione iniungimus, ut processio purificationis beatae Mariae candelis redditis, sicut solent, deinceps perpetuo celebretur, nisi de mandato Romani pontificis uel legati ab eius latere destinati aut pro communi assensu et uoluntate capituli pro graui excessu ecclesia ipsa cessaret. Decernimus ergo etc. Si quis autem etc. Dat. apud sanctum Germanum VI idus martii.