Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 138


Datierung: 1170 04 25
Ausstellungsort: Veroli

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Bartholomeo decano et uniuerso capitulo ecclesie beati Martini Turonensis tam presentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Cum omnibus ecclesiis etc. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: ecclesiam sancti Petri Puellaris, salua sentencia nostra, cum burgo et appendiciis suis, sicut in priuilegio Ludouici regis continetur, et ecclesiam sancti Michaelis, que est in eodem burgo, ecclesiam sancti Pauli Cormariacensis, ecclesiam sancte Marie de Bellomonte cum cappella sancti Iohannis, ecclesiam sancti Cosme, ecclesiam canonicorum sancti Perpetui de Liriaco, ecclesiam canonicorum sancti Spani de Chableia, quas siquidem ecclesias cum omnibus earum perrinen(tiis) in ea libertate et integritate uobis confirmamus, in qua a quadraginta annis retro usque nunc pacifice habuistis; Ligogalum quoque cum ecclesiis, uidelicet sancti Martini et sancti Laurentii in eodem burgo et sancti Martini de uilla, que dicitur Capella, cum omnibus ad ipsum Ligogalum pertinentibus, Gaudiacum cum ecclesia sancti Petri et capella sancti Leodegarii, Ventiacum cum ecclesia sancti Petri et capella sancte Marie Magdalene, que est in strata Cormariacensi, Martiniacum cum capella, Brittiniacum, Pillam, Curciacum cum ecclesia sancti Martini, Seblenam cum ecclesia sancti Martini, Morignenum, Burgum sancti Spani cum capella sancti Martini de Brugogalo, Prunerium, Quartas, Odoadum cum ecclesia sancte Marie, Charantilliacum cum ecclesia sancti Laurentii; in episcopatu Cenomanensi Vodobrium super Lidum cum ecclesia sancti Martini in eadem uilla et alia ecclesia sancti Martini apud Castrum Lidi et tercia ecclesia sancti Martini apud Magetum; in episcopatu Andegauensi Canutium cum ecclesia sancti Martini et capella sancti Mauricii et ecclesia de Brueria, Nouientum cum ecclesia sancti Martini, Maionum cum ecclesia, Genestolium cum ecclesia, Prisciniacum cum ecclesiis, Parriciacum cum ecclesia, Restiniacum cum ecclesia sancti Martini et cappella sancti Iacobi in eadem uilla et alia ecclesia sancti Martini, que est super Ligerim, cum uilla, que dicitur Cappella Alba, et cappellam sancti Albini, que est in nemore de Seneur; in episcopatu Pictauensi Antoniacum cum ecclesia sancti Martini, Mascum cum ecclesia, Terniacum cum ecclesia, ecclesias Curciaci castri, uillam Caluimontis, uillam de Braum, Bladalaicum cum ecclesia sancti Martini et ecclesia de Chabornaio, Varennas cum ecclesia, Douciacum cum ecclesia; in episcopatu Agenensi uillam, que dicitur Mons Abscisus, cum ecclesia et ecclesiam de Alemanno; in episcopatu Carnotensi Medonnam cum ecclesia sancti Martini, Valerias cum ecclesia sancti Sulpicii et capella de Nemore, Sodobrium cum ecclesiis, uidelicet sancti Christophori et sancti Leobini, uillam sancti Dionisii cum ecclesia, Diraium cum ecclesia, uillam, que Capella sancti Martini dicitur, cum ecclesia, Villarium cum capella et alia ad preposituram Sodobrii pertinen(tia); in episcopatu Aurelianensi Castelliolum cum ecclesia et pertinen(tiis) suis; in episcopatu Bituricensi castrum Liriaci cum ecclesia sancte Marie et alia ecclesia, que est extra castrum, Balniacum cum ecclesia, Albiniacum cum ecclesia; in episcopatu Lingonensi Chableiam cum ecclesia sancte Marie et ecclesia sancti Petri et capella sancti Martini in eodem uico, ecclesiam de Viueriis cum decimis, ecclesiam de Yroerio cum decimis, ecclesiam de Beru cum decimis, ecclesiam de Flaeio cum decimis, decimas et terragia de Praid, ecclesiam de Cumisseio cum decimis; ecclesiam sancti Martini de Militiaco, ecclesiam sancte Columbe, que sunt in prepositura Miliciaci infra episcopatum Calumpn(ensem); in episcopatu Senonensi uillam, que dicitur Domna Maria, cum ecclesia, ecclesiam de Landeio, uillam, que dicitur Calixta, Saudoa cum Plesseio, Nogentum, uillam, que dicitur Mesium, cum ecclesia; Turciacum et Luxiacum uillas in Suessionensi episcopatu; in episcopatu Astensi Solerias cum ecclesiis sancti Perpetui et sancti Michaelis; in episcopatu Papiensi terram Arsam iuxta Papiam cum ecclesia sancti Martini, possessiones quoque, quas apud Piscariam et Leganam et Sermionum et Vallem Chaumoniam habetis, sicut in priuilegio Karoli continetur, salua siquidem in his parrochialibus ecclesis dyocesanorum episcoporum canonica iusticia. Porro libertatem et immunitatem, honores, beneficia eidem ecclesie uestre, in qua beati Martini corpus uenerabile requiescit, per antecessorum nostrorum felicis memorie Adeodati, Leonis, Sergii, Adriani, Gregorii, Urbani, Paschalis, Calixti, Honorii, Innocentii atque Lucii Romanorum pontificum uel per Turonen(sium) archiepiscoporum Croberti, Ibonis et Airardi scripta collata integra uobis et intemerata seruentur. Claustrum autem uestrum etc. Presbiteri quoque et clerici infra ecclesie uestre ambitum, in cellulis et oratoriis uestris, in ecclesia sancti Venantii et in ecclesia sancti Petri, que de Cardineto dicitur, commorantes cum ipsis ecclesiis in ea, qua preteritis temporibus libertate manserunt, de cetero maneant. Castrum etiam ipsius loci usque ad fluuium Ligeris cum omnibus pertinentiis suis in ea libertate et immunitate, qua hactenus habuistis et in regum priuilegis continetur, uobis confirmamus. Sane chrisma etc. Canonicum autem uestrum, si ecclesiarum, que ad ius archiepiscopi pertinent, canonicus fuerit, beneficio refutato excommunicandi eum archiepiscopus non habeat facultatem. Ad hec presenti decreto sancimus, ut nullus, qui terras uel possessiones aliquas a uestra ecclesia habeat, eas sine assensu uestro in uita uel in morte a dominio uestro ualeat quomodolibet alienare. Ecclesias uero, feoda, possessiones et decimas ad ecclesiam uestram spectantes, ne ipsi ecclesie culpa possint detinentium deperire, ad ius et proprietatem beati Martini ecclesie quolibet iusto titulo auctoritate apostolica uobis liceat reuocare. Decernimus ergo etc., salua in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen.

R. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus ss. BV.

Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus ss.

Ego Hvbaldus presb. card. tit. sancte Crucis in Ierusalem ss.

Ego Iohannes presb. card. sanctorum Iohannis et Pauli tit. Pamachii ss.

Ego Ildebrandus basilice XII apostolorum presb. card. ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. sancte Anastasie ss.

Ego Albertus presb. card. tit. sancti Laurentii in Lucina ss.

Ego Will(elmu)s presb. card. tit. sancti Petri ad uincula ss.

Ego Bos(o) presb. card. sancte Pudentiane tit. Pastoris ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. sancti Marci ss.

Ego Theodinus presb. card. sancti Vitalis tit. Vestine ss.

Ego Ardicio diac. card. sancti Theodori ss.

Ego Cincius diac. card. sancti Adriani ss.

Ego Manfredus diac. card. sancti Georgii ad uelum aureum ss.

Ego Vitell(ius) diac. card. sanctorum Sergii et Bachi ss.

Dat. Verul. per manum Gratiani sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii VII kal. maii, indictione III, incarnationis dominice anno Mo Co LXX, pontificatus uero domini Alexandri pape III anno undecimo.